Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XXII. De insectis animalibus - Cap. IX. De Apibus, & earum nutrimentis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
REGIONES Aquilonares vti in plurimis rebus tam necessariis, | |
quam etiam superfluis, in vsum cæterarum nationum | |
communicandis, abundant: ita & singulari naturæ benignitate | |
providente, maximam mellis copiam habent | Mel in aquilone abundat. , |
magnamque curam semper, & vbique circa apes adhibent, vt | |
pura. custodia ferventur, & coalescant. Cum autem mella | |
de alveariis exempta sunt, mos est genti tantum novellis apibus | |
dimittere, quantum eis sufficere videtur ad hyemale | Apum cibus in hyemalem. |
victum, scilicet duas partes: quia in hyeme, ac | |
principio veris, anteaquam flores apparent, e melle, contritis ficis, et vuis passis alliunde | |
quæsitis maxime, vivunt. Sed quia res istæ exoticæ sunt, & raro invemuntur, | |
mel eis pro esca præcipue relinquitur: quod etiam minoris, quam prædicta, venditur | Apes quibus in necessitate nutriuntur. : |
quamvis necessitate vrgente loco mellis contusis sabis, pisis, libis e papavere | |
confectis, triticea farina mulso humectata, etiam carnibus pullorum recenter occisorum, | |
in minutissimas partes confractis nutriantur. Resert Plin. lib. XI. cap. XVI. | |
quod apes a bruma ad Arcturi exortum diebus sexaginta somno aluntur fine vll | Apes 60. dieb’i somno aluntur. |
cibo: ab Arcturi exortu ad æquinoctium vernum tepidiore tractu iam vigilant, sed | |
etiam tunc alveo se continent, servatosque in id tempus cibos repetunt. Dicit tamen | |
Aristo. lib. VIII. de animal. cap. XIIII. &XVII. quod formica, mus, talpa | Aristotelis opinio quando apes se abscondant. |
ac reliqua infecta, atque minuta animalia per hyemem in tabernaculis suis latitent: | |
tum quod apes in alveariis quandium algor vehemens est condantur, nec cibum sibi | |
præparatum gustare, & si qua erepserint, jejunas spectari, ventre translucente: quamvis | |
contrarium lib. IX. cap. XL. sentire videatur. Quiescere præterea eas ab occasu | |
Vergiliarum, vsque ad tempus vernum: quod in Septentrione saltem pro apum exitu | Ver floridumin Aquilone tardatur. |
principium, vel medium Maii intelligitur, quoniam tunc primum arbores folia producere, | |
florere, campi ad largiorem fructum, animaliumque vberiorem pastum germinare | |
incipiunt, apesque mella in majori copia colligunt. Pro nova tamen propagatione | |
in Iunio examina surgunt, novas mansiones quæsitura: circa solstitium æstivale |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>