- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
790

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XXII. De insectis animalibus - Cap. IX. De Apibus, & earum nutrimentis - Cap. X. De modo quærendi Apes sublimius euolantes

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)


790        DE INSECTIS ANIMAL.

agmina & principatus dividunt: quo tempore patronis diligentior cura aërei gregis
custodiendi incumbit, ne ab aspectu evolet, prout infra dicetur. Est etiam notandum,
quod arescentibus floribus in campis, ob nimiam ac continuam aëris siccitatem,
nutrimentum apibus mel, aut aliud æquiualens e dulcibus quibusdam
confectum præstet.

De modo quærendi Apes sublimius evolantes.

CAP. X.

                                        CVM vero sublimius volant, solicitum insequentis aspectum
                                        ingenio multiplici fallunt, ne vbi stationem habent,
                                        reperiantur. Quocirca qui domicilia earum indagare sibi
Apes circa aquas clariores quærendæ.                                         proposuerunt, ad limpidas aquas progrediuntur, ad quas
                                        aquandi causa apes, cum sobolem faciunt, in maxima multitudine
                                        conveniunt: vbi plures comprehensæ, candidoque
                                        filo digiti longitudine cum pice signatæ, volatu continuo
                                        ad principalis agminis manentem locum, verum accessum
                                        patefaciunt: vel alias cum gypso, rubricave molli circa fontes
Apes canum latratu investigantur. in dorso signantur: quo statio earum propinquior an remotior, per celerem aut
tardum reditum consyderari solet: denique canum sagaci latratu (vt etiam Palladio
lib. V. placet)apum examen in arboribus hærentium, per strepitum, quem satis magnum
edunt, facilime demonstratur. Postea deprehensæ securi, vel ferra leniter rami,
Apes mane vbi morantur indagandæ. aut frondes, quas insederint, ab altissimis arboribus, vt commodius alveis imponi
queant, separantur. Investigantur autem matutino temspore, vt tota dies ad sequendum
sufficiat: vesperi enim peracto opere ad aquas non revertuntur. Vasa quibus apes
Apes alveis odoriferis imponendæ. recipientur, dulcibus ac odoriferis herbis, & melle interius liniuntur: quo evenit, vt
multiplicatæ ad ea libentius revertantur: vtque id opportunius fiat, sumo a speluncis,
vel arborum cavernis, quibus adhærere solent, exturbantur, & plausu, tinnituve æris,
Apes æris tinnitu convocantur. ne alio se conferant, quando forsan animum avolandi habent, sed mansionem in alveo
ad hoc destinato retineant, convocantur. Si hoc modo per triduum conservantur,
Stercus primogeniti vituli ad quid vtilis. & respiraculis parvis cibus apponitur, postea fugitivæ minime creduntur, præsertim
si stercore primogeniti vituli orificia alveorum illinita fuerint: & hoc quoque
Palladio lib. I. placet. Hic etiam lib. II. asserit, quod novellæ apes vagantibus animis
Apes novellæ cito evolant. facile, nisi serventur, effugient: atque eius evolationis signum esse, biduanum vel
triduanum antea præmissum murmur: cui tamen per solicitum custodem remedio opportuno
facile occurritur, vasis videlicet pauco melle liniti appositione, quodque tenui
pulvere, aut aquam mulsa, aut lacte, nimio strepitu exeuntes conspergantur, vel
fasciculi ex odorifera herba mellissophyllo, sive melittena ( cujus flores, vti Plin. lib.
XXI. cap. XX. refert, plurimum appetunt ) confecti alveorum orificiis admoveantur.
Apes turribus Ecclesiarum adhærentes Ecclesiæ cedunt. Vbi autem stationem examen firmaverit, attendere solent insequentes domini,
atque in suam potestatem redigere, nisi atriis, aut turribus templorum adhæreat,
quoniam tunc dictamme pietatis totum examen Ecclesiæ deputatur, vt inde cereos
conficiat. Si vero super cunabula, aut dormientium infantum ora consederit, illi
Apes infantibus cedunt. cedet: & expectatur eventus integerrimi civis futuri, vti idem Plinius lib. XI. cap.
XVII. de Platone affirmat, cujus os infantis existentis apum examen circundabat,
suavitatem illam prædulcis eloquii portendens: quemadmodum etiam beati
Ambrosii


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0876.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free