- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
795

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XXII. De insectis animalibus - Cap. XV. De Apibus infestantibus ebriosos - Cap. XVI. De officiis Apum

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER XXII.         795

Sed fortunatior multo cæteris judicatur, qui incauto accessu aculeis lædentium
apum ad sensum, & sanam mentem reducitur, vt a majoribus antedictis liberatusApum pungentiu stigmata in facie ebriosorum remanent.
periculis, amodo sobrietatem summo studio colere addiscat. Stigmata tamen,
seu puncturæ in facie ebriosi remanent, tanquam carnea quædam massa, nulla
prorsus discretæ faciei forma apparente: quas pentiores, ac sobrietati magis operam
dante, succo virentis malvæ, aut vnctione recentis butyri adhibita tollunt. MoriunturApum puncturæ quando tollantur.
autem secundum Aristotelem lib. IX. cap. XL. apes quando pungunt, quoniam
sine intestini eruptione aculeum haud emittere possunt: sæpe plurimum nocetApes post ictum moriuntur.
ei, qui ab apibus ictus est, nist locum, in quem aculeus infixus cum alvo stringat, &
ab eo aculeum extrahat. Nam & ictu sui aculei maxima animalia, vt equos, & eorumApes contra extrahentes mella pugnant
pullos, necant. Pugnant etiam apes contra extrahentes mella. Item juxta eundem
autorem loco præallegato, breviores apes, longas pugnando interimunt: etiam
omne infectum quod extraneum est, alvearibus custodum negligentia intromissum. Apes destitutæ cibo in proximos alveos irrumpunt.
Apes ( teste Plin. lib XI. cap. XVII. ) deficiente cibo alicujus alvei, impetum
in proximas faciunt rapinæ proposito. At illæ contra dirigunt aciem: & si custos
adsit, alterutra pars, quæ suis savere sentit, non appetit eum. Ex aliis quoque sæpe
dimicant causis: easque acies contrarias, duo imperatores instruunt, maxime rixaApum rixa quando flores convehunt.
in convehendis floribus exorta, & suos quibusque evocantibus: quæ dimicatio injectum
pulvens, aut fumo tota discutitur: reconciliantur vero lacte, vel aquam mulsa.

De officiis Apum.

CAP. XVI.

                                        APVM ignavia, vt prædictus autor eod. lib. cap. XVI. Apes pigræ fumo ad opus excitantur.
                                        asserit, fumo crebriore excitantur ad opera, nam nisi incubavere,
                                        favos lividos faciunt: rursus nimio fumo inficiuntur:
                                        quarum injuriam celerrime sentiunt mella, vel minimo
                                        contactu roris acescentia. Hæc Plinius. Portas more
                                        castrensium servant. Tempore matutino secundum Aristotelem
                                        loco supra allegato, omnes silent, donec vna geminoApes per præcones opera incipiunt.
                                        aut triplici bombo, velut buccina omnes excitet: tunc si
                                        dies mitis futurus est, vniversæ ad opus provolant. Ventos
enim, hycmem, & imbres præsagiunt: cujus rei indicium est, quod non avolant: &Apes vetos præsagiunt.
quando sereno tempore adhuc in alveo volutantur, apiarii hyemem expectant. Cum
autem redierint, atque advesperascit, primum item tumultuant, paulatimque subinde
minus strepunt, dum vna circumvolitando susurret, eodem quo incitavit bombo, &
hoc castrorum more quasi dormiendum præcipiat: tum repente omnes conticescunt.
Cæterum effecto penitus opere, educto fœtu, functæ munere omni, exercitationemApum solatia perfecto labore.
tum solennem habent: spatiatæque in aperto, & in altum datæ gyris volatum editis,
tum demum ad cibum redeunt. Earum etiam diversa gencra, & officia, AristotelesOfficia apum distincta.
eodem loco in hunc modum recitat: Singulis autem muneribus se distribuunt, vt
aliæ flores convehant, aliæ extruant, aliæ poliant favos, & dirigant: aquam tunc
portant, cum prolem nutriunt. His prædispositis subito opus, maxime sub tempore
sereno, præparant. Cernuntur præterea juxta beatum Ambrosium lib. V. Hexame.
cap. XXI. certare de munere, alias invigilare quærendo victualia, alias solicitam
castris adhibere custodiam, alias futuros explorare imbres, & speculari cursus nubium,
alias de floribus ceras fingere, alias rorera infusum floribus ore colligere: nullam


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0881.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free