Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XXII. De insectis animalibus - Cap. XVIII. De immunitate Apum ob vtilitatem, ac regiminis ratione - Cap. XIX. De Melle, & eius probatione
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Apes regem tyrannum occidunt. | est, adhærent: sin vero postea primus rex eas insequitur, ac insuper molestare cupit, |
cum tyrannidem exercere in animo habeat, eum interimunt. Seneca lib. l. de Clementia | |
Apum rex aculeo caret. | dicit, naturam regi apum aculeum detraxisse, iramque eius inermem reliquisse. Vnde |
magni Reges evidens sibi exemplum quærere possunt, quod pudeat eos ab exiguis | |
animalibus mores non trahere, cum tanto moderatior animus hominum esse debeat, | |
quanto vehementius nocet. Denique mira secundum Plin. lib. XI. cap. XVII. | |
apum circa regem obedientia. Cum procedit, vna est totum examen, circaque eum | |
conglobatur, cingit, protegit, cerni non patitur. Reliquo tempore cum populus | |
Apum rex a labore immunis. | in labore est, ipse opera intus circuit similis exhortanti, solus immunis. Circa eum |
satellites quidam, lictoresque, assidui custodes autoritatis. Procedit foras non nisi | |
migraturo examine. Hæc Plinius. | |
De Melle, & eius probatione. | |
CAP. XIX. | |
MELLIS abundantia magna est in Septentrionalibus terris, | |
vt in plerisque locis paulo ante de apibus fuerat annotatum, | |
præcipue lib. XVIII. cap. XXVIII. & | |
XXIX. Attestatur Plin. lib. XI. cap. XIIII. favos | |
Favi septentrionales 8. pedum longitudine. | Septentrionales cæteros magnitudine superare, ponitque in |
exemplis octo pedum longitudinis visum savum. Sed revera | |
adhuc longiores in Podoliæ terris Regi Poloniæ subjectis, | |
reperiuntur: vbi apes propter pascuorum vbertatem, | |
odorem suavem, florem abundantem, ac saporem jucundum, | |
Foveæ mellis plenæ. | maximas siccarum terrarum foveas savis melle plenis replent, ita vt immanes |
vrsi in tales foveas cadentes, ob nimium mel devoratum suffocentur. Et hinc est, | |
Vrsi in melle suffocantur. | quod tot tantaque navigia Orientalium gentium, ceræ plena, per vniversam Europam |
dispergantur: ceram quidem ad finitimas oras emittunt, verum mel pro infinito | |
vsu, præcipue omnigeno potu, vino deficiente, sibi in magna copia reservant, prout | |
superius lib. XIII. in plurimis capitulis satis superque tractatum est. Post æstivale | |
igitur solstitium, vti optimum mel(etiam per excellentiam bonum) colligitur, ita | |
Mel extra aquilonaria loca adulteratur. | & in illis terris fine fraude dolove in sua puritate conservatur: licet vltra mare translatum, |
insatiabili mercatorum avaritia adulteretur. Quomodo autem id fieri soleat, | |
emendent hi, qui id flagitii committunt: & nemo deinceps addiscere sibi proponat, | |
qualiter hæc execrabilis ars perficiatur. Mella enim, quæ post solstitia colliguntur, | |
adeo salubria sunt, vt nedum pro sano cibo in pane, potu, & escarum condimentis | |
vsurpentur, sed etiam pro electissimis medicinis diligenter custodiantur: | |
quandoquidem in Aquilonaribus terris medici ( vt lib. XVI. cap. L. dictum est) | |
Medicinæ aquilonarium populorum. | rarissimi sint, sed salubris aër, escarum sana virtus, & melleus potus, optimam medicinam |
præstent. Hic quanto vetustior est a tempore suæ decoctionis (nempesex, | |
vel duodecim annorum ) tanto efficacior ad multorum morborum remedia adhibitus | |
Mel circa solstitium collectum præstantissimum. | reperitur. De hoc denique melle æstivo, quod a tempestivitate præcipue nomen |
habet, & quod præcipue circa æstivale solstitium colligitur, Plinius loco supra | |
allegato in hunc modum meminit: Immensa circa hoc subtilitas naturæ mortalibus | |
patefacta est, nisi fraus hominum cuncta pernicie corrumperet. Nanque ab | |
exortum syderis cujuscunque, sed nobilium maxime, aut cœlestis arcus, si non sequantur | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>