- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
799

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XXII. De insectis animalibus - Cap. XIX. De Melle, & eius probatione - Cap. XX. De Formicis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER XXII.         799

quantur imbres, sed ros tepescat solis radiis, medicamenta non mella gignuntur, Medicamenta e melle oculis gignuntur.
oculis, vlceribus, internisque visceribus dona cœlestia. Quod si servetur
hoc Sirio ( id est Canicula ) exoriente, casuque congruat in eundem diem (vt sæpe)
Veneris, aut Iovis, Mercuriive exortus, non alia suavitas, visque mortalium malisMel necessarium obsidione ferenda.
a morte vocandis, quam divini nectaris fiat. Hæc Plinius. Mel fere per seculum
durat, obsidione clausis inæstimabile solatium, ad innumerabiles defectus
sublevandos.

De Formicis.

CAP. XX.

                                        FORMICAS tam alatas, quam sine alis in multipliciFormicæ duplices in aquilone.
                                        specie habent terræ Aquilonares: quæ majores, & alatæ
                                        sunt, in solitudinibus ædes e foliis capillatis pinorum, ac
                                        infectis pectinum modo abietum confectas, atque magno altove
                                        cumulo congestas inhabitant. Has vrsi levandi pruritus gratiaVrsi nares in ædibus formicarum fricant.
                                        in naribus impetuose moleslant, sed celeriter ab earum
                                        domibus recedunt, ne aliquas in suum nidum comportent,
                                        quæ quandoque sobole multiplicata eos a propriis cavernis
                                        exturbare possent. Præterea in turribus altis Ecclesiarum,
regiisque pomariis sua domicilia collocant: vbi aliquando notatæ sunt eventum abbreviandi
imperii Regum portentoso omine præsagivisse, quod videlicet Reges a plebeiaFormicæ regum exitus sua pugna portendunt.
multitudine vel occisi, vel e regno expulsi sint. Quando autem tale aliquod
portentum imminet, tunc tenuiores formicæ injuria majorum excitatæ, arborem,
præsertim antiquam pyrum, in quo grandiores morantur, infinita multitudine ad
injuriam illatam vlciscendani ascendunt, præliumque grave in ea committunt: quodFormicæ parvæ magnas omine portentoso occidunt.
nullo modo antea dirimere, licet ab vtraque parte plurimæ earum ab arboris frondibus
moribundæ ruant, quam majores superarint, earumque mansionibus potitæ sint,
in animo habent. Hoc genus portenti binis in locis, Vpsaliæ scilicet, & Holmiæ
M. D. XXI. notatum est contigisse, quando Rex Daniæ Christernus II. 1521.
ab incolis Suætiæ e regnis Gothorum ac Sueonum expulsus est, atque omnibus fortunis
spoliatus. Tales enim nullius æstimantionis creaturæ per injuriam illatam provocatæ,
invictæ pro diversis generibus detrimentorum acceptis, ad vindictam atrociter
sumendam existunt: neque aliter, quam iratorum numinum prodigiosi nuntii,
nihil boni suis præliis annuntiantes, reputari queunt. Sunt præterea formicæ rubeæ, Formicæ rubeæ venenatæ.
parvæ: , vrina sua valde noxium pruritum excitantes: atque hæ ab Aquilonaribus
venenatæ appellantur, & in tuberibus pratorum habitant. Verum hoc genus formicarum
ab aliis iam enumeratis in laborum assiduitate haud dissimile esse videtur,
quoniam etiam vestigia cursus sui in duro silice relinquit, prout refert Plin. de
eo, lib. XI. cap. XXX. in hunc modum: Silices itinere formicarum attritosFormicarum vestigia in silice cernuntur.
videmus, & in opere semitam factam, ne quis dubitet qualibet in re quid possit
quantulacunque assiduitas. Hæc Plinius. Vnde merito omnis piger ac desidiosus
e his, ne fame pereant, exemplum assumere debet: nec dubitet quantum sedulitas
in re qualicunque erogata valeat. Studiosa formica in continuis laboribus suis summaFormica in labore imitanda.
cum diligentia versatur: ideoque in disciplina, industria maxima, ac conversatione


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0885.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free