Return to Recent Changes
| Changes made to olmagnus/0261 - (history) | |||||
|---|---|---|---|---|---|
| Version | Size (words) | Common | Deleted | Inserted | Changed |
| 1.3 | 417 | 416 = 100% | 0 = 0% | 1 = 0% | |
| 1.4 | 417 | 416 = 100% | 0 = 0% | 1 = 0% | |
<h2><sp>LIBER QVINTVS</sp><tab><small><sub>177175</sub></small></h2>
<table>
<td>torquendi sævitiam beluinam, quam verecunctiæ causa volens prætermitto: qua
<td>indignitate motus Borcharus Haldani pater, Rethoni se obiicit: quorum vt mutuum
<td>bellum, ita exitium fuit. Haldanus vero eam pugnam vulneribus affectus exiit:
<td>e quibus vnum ori evidentius inflictum habebat, adeo cicatrice conspicuum, vt cæteris
<td>sanatis, carnis excremento sarciri nequiret: quæ res contumeliosum os nomen<td>Os contumeliosum.
<td>ei peperit: vnde perennem gloriam pro honestate, & patria pugnaris, æquius meruisset.
<td>Sed quid virtuti dignum vnquam retribuit calumniosa interpretatio malignorum. <td>Interpretatio calumniosa.
<td>Viguit tamen in eo tanta militaris claritas, vt vbique ob insignem fortitudinem
<td>formidabilis habererur: vnde & ea fiducia ductus, concupiscere cœpit confortium
<td>nobilissimæ virginis Giurithæ, regii stemmatis eo seculo in Dania vltimæ<td>Giuritha.
<td>hæredis: que cavendæ injuriæ gratia, conclave suum electo pugilum agmine tutabatur. <td>Conclave.
<td>Ad quam cum Haldanus semel forte venisset, abessentque pugiles, quorum
<td>ipse fratrem impubes extinxerat, Oportere eam, inquit, castimoniæ rigorem honestissimo<td>Rigor castimoniæ.
<td>conjugii decore permutare, vt lapsa regni gubernacula copulæ suæ beneficio
<td>reparare posset. Se ergo nobilitatis splendore conspicuum, nuptialibus ab ea<td>Haldanus nuptias suadet.
<td>votis respici hortatur, quod ob dictam causam voluptati aditum datura videatur.
<td>cujus responsione intellecta, didicit se nedum generis clantudine imparem existimati,
<td>sed oris deformitatem sibi exprobrari: obsecrat, ne cui tori conniventiam
<td>præbeat, antequam reditus interitusue sui certitudinem cognovisset. Quem athletæ.
<td>Giurithæ locutum indigne ferentes, discendentem insectari conantur Quo viso,
<td>mox quercum succisa, atque in clavæ habitum, redacta, solus cum duodecim manus<td>Quercu excita duodecim prostravit.
<td>conservit, eosque spiritu spoliavit. Deinde augendæ claritudinis titulo Russiam
<td>ingressus, summa omnium dignatione suscipitur, atque in brevi ( fervente inter Svecos,
<td>& Ruthenos acerrimo bello ) plures Suecorum pugiles duelli provocatione
<td>oblatos interemit: & in postremis proprium fratrem Hildigerum, septuaginta pugilum<td>Hidigerus 70. pugilum oppressor.
<td>oppressorem ( dum pietatem fortitudini, se fratrem manifestante, non præponeret )
<td>gladio panniculis, ne carminibus hebetaretur, obducto, occidit. Deinde<td>Gladius hebetatur.
<td>Sivarum Saxonicum, quod nuptialibus triumphis sponsam eius Giuritham
<td>abducere vellet, celeri in Daniam emenso regressu inter<td>Sivarus saxonicus.
<td>convivantes oppressit in sponsaque læto applausu
<td>potitus, ex ea genuit Haraldum Hildetan: <td>Haraldus Hildetan rex.
<td>de quo cap. VIII,
<td>dictum est. At
<td>finaliter<td>Vesetus.
<td>ab Veseto insigni pugile. in Sialandia pro restituenda
<td>lacerata patria pugnans,
<td>occiditur.
<td>
</table>