- Project Runeberg -  Samlaren / Nionde årgången. 1888 /
17

(1880-1935)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Några småskrifter af Olavus Petri. Af H. Schück

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

Några småskrifter af Olavus Petri.

17

a) An. d. MCCLXXXII Obiit Beata
Ingridis Skeningensis in Crastino Egidii
exhumata antem anno 1398.

b) Anno d. MCDLX Obiit Johannes
Benedicti Archiepiscopus Upsalensis,
Obiit autem in Borgholm et Sepultus
Upsalie in Summo choro anno d.
MCDLXXII dominus Christiernus
Benct-son in Salista fuit frater hujus
archi-episcopi.

c) Conradus Roggo Episcopus
Stren-genensis obiit Dominica palmarum anno
Domini MDI.

d) Anno d. 1498 facta sunt magna
organa Ecclesie Holmensis quæ desolata
denuo (?) sublata sunt.

e) Anno 1520 circa festum michaelis
ordinatus fui ego Olauus petri diaconus
per Dominum matthiam Episcopum
strengensem. Anno 1539 ordinatus fui
presbyter per dominum botwidum
ejus-dem ecclesie Episcopum sabbato post
bartholomei s. 30 die augusti. Jmf. 6,13.

f) Anno d. MDXIX redii ex germania
in Sueciam et eodem anno fuerunt
naves d. Stenonis et regis Christierni in
conflictu circa revaliam sequenti anno
circa Henrici intravit exercitus regis
Sveciam in die Henrici lesus est
dominus steno et in die Blasii ejusdem anni
obiit. Eodem anno dominica infra
octa-vas omnium sanctorum coronatus est
christiernus Holmis, et sequenti quinta
feria fecit lamentabilem cedern. Anno
sequenti nempe MDXXI expulsus est.
Jmf. 4, 5, 6.

1) Anno Domini MCDXCIII die VI
Januarii sive festo Epiphanie Domini
ego Olavus Petri Phase natus sum in
Nericia et oppido ørabro, ubi ab anno
meo ætatis VILmo ad annum XIII
stu-dui. Post Upsalie ad annum Domini
MDVI commoravi. Eodem anno
Rosto-chium et Vitebergam studiorum gratia
profectus, ubi per XII annos continue
permansi.

2) Anno MDXVIII die scolastice
Virginis ego Olavus Petri Phase ad
lau-dem Domini nostri Jesu Christi
promo-tus fui in artium et philosophiæ
Magi-strum per venerabilem virum Magistrum
Johannem Ferreum Hessum, Sacrarum
literarum baccalaureum, tunc artistice
facultatis decanum in alma universitate
Vitebergensi. Jmf. k.

3) Eodem anno circa Martini episcopi
valedixi professoribus, presertim
Martino Luthero, quem per VI annos cum
fratre Laurentio in theologia audivi.

4) Anno sequenti, nempe MDXIX,
tem-pore Philippi et Jacobi redii per
Ju-ciam, Daciam et Rostochium in
Sueciam ex Germania. Jmf. f.

5) Eodem anno fuerunt naves Domini
Stenonis et regis Christierni in
conflictu circa Revaliam. Sequenti anno
circa Henrici intravit exercitus regis
Sueciam. In die Henrici lesus est
Dominus Steno et in die Blaasii eiusdem
anni obiit. Eodem anni dominica infra
octavas omnium Sanctorum coronatus
est Christiernus Holmis, et sequenti V&
feria fecit lamentabilem cedern. Jmf. f.

6) MDXX circa festum Michaelis
ordinatus fui ego Olavus Petri
diaconus per Dominum Mathiam episcopum
Strengnensem, qui me paulo ante suum
cancellarium creavit. Anno sequenti,
nempe MDXXI expulsus est rex et ego
prope de vita perii in conflictu. Eodem
anno obiit mortem in Domino pater
meus Petrus Olavi post Michaelis. Jmf.
e, f, s, 17.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 18:15:28 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/samlaren/1888/0021.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free