- Project Runeberg -  Samlaren / 22:a årgången. 1901 /
12

(1880-1935)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Lars Romares Berättelse om den heliga Birgittas kanonisering. Af K. H. Karlsson

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

12 K. H. Karlsson,

duntiam ferculorum, quam omnis generis pretiositatem liquorum.
Verum ego Laurentius Romanus condictus, qui ipse personaliter
praesens eram, explicare tamen et describere nequeo omnia, quae in
hoc conuiuio apposita fuerint, nisi mihi summaria tantum narratione
consulam.

Nam domus et aula cardinalitia, in qua conuiuantes
recipie-bantur, satis lata et ampla in suo circuitu extendebatur; cum
prin-cipes ac domini, deri et laici, equites et famuli omnis generis sine
numero, maiorque pars populi Romani ibi praesentes congregarentur,
in eo loco, ubi excellentioris dignitatis personae conuiuabantur,
ter-tio de die nouum semper prandium paratum erat, nouis semper
succedentibus sibi personis. In prima mensa assidebant cardinales,
archiepiscopi, uariique diuersorum regnorum magnates; In secunda
equites ac officiales; In tertia horum famuli et seruitores, fquorum
fercula pretiosa, quae his tribus mensis apponebantur, recensere
nimis longurn et difficile föret.

In loco, ubi fercula imponebantur, tria eran t ingentia väsa; de
uno mensis imponebantur esculenta de carnibus, de altero panes,
de tertio vinum; et postquam quilibet de quouis specie ferculof’!]
sumpsisset, de nouo alia fercula sublatis istis apponebantur, sicque
per ordinem in quauis mensa exacte obseruabantur una cum
custo-dia virorum, qui ex latere stabant, obseruantes, ne quid sinistre aut
inordinate accideret.

Quoties noua fercula afferebantur in mensa principum, musica
praecedebat, quae uariorum instrumentorum musicorum excellentia
resonabat, tempore uero quo actualiter comedebantur, cardinalis de
Francia ad mensam legi curabat de reuelationibus S. Birgittae,
eius-que miraculis in.vita et post mortem patratis.

In mensa cardinalium quilibet eorum in speciali et separato
loco consederat, et. cuiuis soli et specialiter sua fercula
apponebantur, ita ut duo simul ex una scutella non comederint.

Vltimo cardinali utpote digniori ac seniori, qui erat dominus
Adamus cardinalis de Anglia, ingentes et ex auro pretiosae scutellae
apponebantur, inter quas erat una cum apposita artocrea
elegantis-sime de foris adornata, quae cum coram ipso discinderetur,
eminens-que eiusdem pars superior aperiretur, repertum est ab intus plenam
esse uiuis auiculis, quae, ut mox aduerterent libertati locum esse,
hilariter euolabant, unde assidentes haud parum recreati unus alteri
dicebat: Quod de Anglia esset, angelis bene notum esse, cum in
ipsius ferculo apparere uoluerint et euolare in auicularum figura an-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 18:18:14 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/samlaren/1901/0020.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free