- Project Runeberg -  Samlaren / Trettiosjätte årgången. 1915 /
208

(1880-1935)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Henrik Schück, Ur gamla anteckningar

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

208 Henrik Schück

notatu dignissimum, quod in Cyri Regia institutione apud Xenopbontem
ha-betur. Principem bonum nihil interesse bono patri. Patres quippe boni,
prouida de liberis sollicitudine, vt ne quid eis bonorum desit procurare. Eodem
enim modo videmus optimum hunc Regem omnes suos benignissime fouere.
Et non solum vt inträ Regnum omnes incolç pie, iuste atcj? pacifice viuant
sedulo curat, sed & vt ab omnib. externis vicinis suauissima pace fruantur
prudentissime prouidit. Porro sapientissimum simul at# pijssimum Regem
non tam de pulchro Reipub. statu instituendo, quam etiam de gloria Dei
propaganda, mox atcj? Regnorum gubernacula ab altissimo sortitus est, maxime
sollicitum scimus animi, iuxta ac corporis virib. laborasse amplissima hec
& antehac inculta, vltroçp quod a Danis dilacerata, exhaustacp etiam Papisticis
errorib. maxime obruta, nonnullorumcj? Episcoporum Baal proditionib. atcp
ne-quitia circumducta Regna in meliorem statum reducere. Quod graue quidem
& ærumnosum opus, fçlicib. coepit auspitijs, precipuam prçteritorum simul ac
prçsentium malorum corussam, ceu radicem morbidam amouens, Ytpote Anti
Christi Romarn eiuscp ministrorum imposturas, quib. vniuersam iam multo ante
Europam deluserat, Et hane oram Septentrionalem misere fascinauerat
retun-dendo, Quos sane vt honestissimos, Deocp gratissimos conatus, vere Regios
prudenter atcp virilitera sua Maiestate Regia cçptos, omnium rerum moderator
bonorumcp promotor Omnipotens Deus benignissime fortunauit, prçsenscj?
adiu-uit. Atcp adeo vt Regna hçc ab omni Idololatria Papistica breui &
dexter-rime, quod alijs non paucis a vera Religione minime alienis non modo
ar-duum sed etiam impossibile erat, purgare valuerit. Kon secus at# olim
pijssi-mus Iosias Rex Iudç in regno suo, accepto a Hilkia libro foederis, vbi
po-pulus Iudaicus fçde defecisset, turpis idololatriç loco pristinus, verus,
syn-ceruscp Dei vnius Opt. Maximi- pariter et promissi Mesiç, hoc est
salua-toris, atcj? redemptoris nostri eultus restitutus fuit (extirpatis vehementissimo
Zelo omnib. Idololatriç et locis & ministris) Eundem tanta Religione
ob-seruat, tuetur, & auget pijssimus Rex, vt ipsius Dauidis personam induisse,
aut certe eius ipsius Sancti Regis imitatör merito dici habertø possit. Quippe
qui in honorem altissimi magno molimine Ecclesijs (quç & frequentia &
amplitudine his in Regnis, vtpote postremo Christiana Religione imbutis
pol-lent) bonos, fidosci? verbi ministros suifecit, exactis pseudodidascalis, et ab
ouili Domini repulsis voracib. lupis. Nimirum vt illi facundia, doctrina, &
vitç integritate prçstantes, rudem & diuini nutus expertem populum in viam
domini reuocarent, et de eius perpetua voluntate certum redderent, Quem
antea diuino lumine orbatum hij cçcutientes in suimet exitium festinantes
misere seduxerant, et in Idolomaniam prçcipitem dederant. Ita qui olim
huic Romano Idolo velut mancipia dediti, turpe seruitutis iugum
sustinue-runt, noua quidem .& vera libertate donati, vnius summit opificis, at# filij
sui cum nostri seruatoris verbum laeti audiunt, & sacri Sancti Spiritus gra-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 18:22:11 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/samlaren/1915/0216.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free