- Project Runeberg -  Samlaren / Trettiosjätte årgången. 1915 /
212

(1880-1935)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Henrik Schück, Ur gamla anteckningar

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

212 Henrik Schück

tum velim, et primo quidem, nullius mihi talis culpç conscium, me etiam
plura Regiç Maiestati debere nequaquam inficior. Et si hçc illi gråta fere
cognouero satis optimum inde fruetum tulisse iuuabit, si ea occasione
plu-rib. id summopere expetentib. profuerit. Vt scilicet quod mihi liberaliter
cre-ditum est ab opulento Patrefamilias talentum, non quemadmodum desidiosus
ille minister apud Euangelistam sub terram condam, et eius vnus tantum
pos-sessor maneam, vsum proximo et fratri egenti inuidens, necp vllurn referens
inde fruetum tam benigno largitori. Preterea non me leuis ad illud institutum
fiducia traxit, quod alijs me doctrina, vsu atcj? experientia longe superantib.
ianuam hoc modo reserasse, ausamej* ad similia et maiora elimatioracp in vsum
mortalium promenda prçbuisse minime poenitet. Si insuper nasutulus
quis-piam aliud desiderat, querat alibi vnde satur abeat. Mihi satis superej? est
tanto Regi ac Domino meo Clementiss. meam hane operam non omnino
dis-plicuisse, & dignam suo patrocinio habitam acceptamcp Quod vticj? de Regia
T. C. cuius mihi prudentia, pietas, et erga bonos studium singulare cum
pri-mis est perspectum, persuasum habeo. Quare vt hoc exiguum Xeniolum meç
fidei, atcp humillimi obsequij pignus, benigna acceptet manu. Et si pro
Rei-giç Tuç Cels. acerrimo in discernendis varijs scriptorum generib. iuditio in
Regiç Bibliothek voluminum ordinem redigere velit, liberum est. Ynde Regia
T. C. vbi necessitas postulabit, vel per mediocriter in diuina illa arte
versatum salubre excerpere medicamentum, et manu periti nullo cum periculo vti,
& quoties libuerit cum peritiorum consilijs conferre integrum erit. Quod si vt
spero istud meum studium a Regia T. Cels. probabitur, profecto non me in
hoc exhausti laboris pçnitebit, necp mihi in posterum simili atcj? maiori
indu-stria promptissime gratificandi indestum (?) erit. Postremo iterum vt Regia T. C.
submissi animi mei Symbolum hoc, æqui bonicj? consulat, et fidum suç Cels:
Physicum commendatum habeat. Incp ministrorum qui R. T. C. toto pectore sint
addictiss. adscribere dignetur, humillime oro. Omnipotens Rex regum
conser-uet Celsitud. Tuam Regiam ad Nestoreos annos incolumem pro sui nominis
gloria horumej? ampliss. Regnorum tuorum salute. Id quod ita fore, benignitate
diuina frçti speramus, votiscj? cunctis optamus et comprecamur.
Illustriss. Regiç T. Celsitudinis

subditissimus
Physicus ac minister

Iohannes Copp ab
Rau .... Doctor.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 18:22:11 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/samlaren/1915/0220.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free