- Project Runeberg -  Samlaren / Trettionionde årgången. 1918 /
44

(1880-1935)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Ur gamla anteckningar. Af Henrik Schück.

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

Secundum Joannem XIX capitulo.

In illo tempore: Apprehendit pilatus iesum: et flagellauit. Et milites
plectentes coronam de spinis; imposuerunt capiti eius: et veste purpurea
circumdederunt eum. Et veniebant ad eum: et dicebant: Aue rex iudeorum.
Et dabant ei alapas. Exiuit iterum pilatus foras: et dixit eis: Ecce adduco
vobis eum foras: vt cognoscatis quia in eo nullam causam invenio. Exiuit
ergo iesus portans spineam coronam: et purpureum vestimentum.

Offertorium.

Gloria et honore coronasti eum: et constituisti eum super opera
ma-nuum tuarum domine.

Secreta.

Tuorum militum rex omnipotens virtutem corrobora: vt quos in huius
mortalitatis stadio vnigeniti filij tui corona letificat: consummato cursu
certa-minis immortalitatis brauium apprehendat. Per dominum nostrum eundem.

Concio.

Posuisti domine in capite eius coronam de lapide precioso.

Completorium.

Supplices te rogamus omnipotens deus: vt hec sacramenta que
sumpsi-mus: per sacrosancte filij tui corone cuius solennia recensemus virtutem:
nobis proficiant ad medelam. Per eundem dominum.

*


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 18:23:16 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/samlaren/1918/0052.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free