- Project Runeberg -  Samlaren / Ny följd. Årgång 14. 1933 /
186

(1880-1935)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Källan till ett skoltal av Runeberg. Av Sven Rinman

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

186

Sven Rinman

dinem muta in se imago continuit.
Neque enim putavit, ut Ciceronem
sequamur, omnia quae quaereret ad
venustatem uno in corpore se
re-perire posse, ideo quod nihil
sim-plici in genere omnibus ex partibus
perfectum natura expolivit, quippe
quae, tamquam ceteris non sit
habi-tura quid largiatur si uni cuncta
concesserit, aliud alii commodi
ali-quo adjuncto incommodo
mune-ratur.

Fatet ideale compositum esse non
modo quidquid figuram corporis sed
etiam formam mentis effictam
ex-hibeat. Hi characteres ex multorum
vultu habituque vita et moribus
quaesiti, et colorum varietate et
magnificentia expressi, qui picturam
multo sublimiorem efficiunt,
veritatis non quidem faciem, tarnen
imaginem prae se ferunt. Et ne
quidem male. Nam ut verum (kurs.
av R.) philosopho et historico
suprema lex est, ita poetae et artifici
verisimile. Ut illi quod simplex
et sincerum est, ita hi quod
spe-ciosum et formosum ex natura
petunt. Quod si fingendo majus
et melius effecerint, non ideo
naturae repugnasse sed earn superasse
existimentur. Nihil enim tam
pul-crum et jucundum est, nihil tam
deforme aut horrendum, cui vis
imaginandi pius aut gratiae aut
foeditatis addere non possit. Hujus
itaque ope efficitur id quod
libe-rarum artium msigistri mir abile (kurs.
av R.) vocant, quod conditionem
humanae vitae et legem universae
naturae superare visum, animum
vehementius quam simplex rerum

virgines elegisse traditur, quarum
praestantissimis cujusque gratiis
in unum coactis, excellentem
mu-liebris formae pulchritudinem muta
in se imago continuit. — Neque
enim putavit, omnia, quae
quaereret ad venustatem, uno in corpore
se reperire posse, ideo quod nihil
simplici in genere omnibus ex
partibus perfectum natura expolivit.
Itaque tamquam ceteris non sit
habitura, quid largiatur, si uni
cuncta concesserit, aliud alii
commodi, aliquo adjuncto incommodo,
muneratur. CICERO de Inventione
Cap’. 3.)

Sed Ideale compositum quoque
erit, non modo quidquid figuram
corporis, sed etiam formam mentis
marmore vei aere effictam exhibebit;
ita ut aeque unius atque alterius bona
vei malå, vitia vei virtutes oculis
cer-nere possimus. Hi characteres ex
multorum vultu habituque, vita &
moribus quaesiti, & colorum
varietate & magnificentia expressi, qui
picturam multo sublimiorem
efficiunt, veritatis non quidem faciem,
tarnen imaginem prae se ferunt.
Et ne quidem male. Nam ut verum
Philosopho & Historico suprema lex
est, ita Poetae & Artifici verisimile.
Ut illi, quod simplex & sincerum
est, ita hi, quod speciosum &
formosum, ex natura petunt: quod si
fingendo majus & melius effecerint,
non ideo naturae repugnasse, sed
earn superasse existimentur. Nihil
enim tam pulchrum & jucundum
est, nihil tam deforme &
horrendum, cui vis imaginandi pius aut
gratiae aut foeditatis addere non
possit. Hujus itaque ope efficitur
id, quod liberarum artium magistri
mirabile vocant, quod conditionem
humanae vitae & legem universae

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 18:28:14 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/samlaren/1933/0190.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free