Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Poetria ocli Testa Niicis av Magister Matthias Liiicopensis 137
sentacio poetica. Sunt autem tria secundum Aristotilem in Poetria
sua1 scilicet conswetudines, credulitates et consideracio.
Conswetu-dines dico omnia, ad quem partem homo assuescit per acciones
frequentes, siue sint mores, qui diuersificentur secundum debitam
vite formam, siue diuersificentur secundum diuersos viuendi modos.
Credulitates autem sunt, que secundum legisposicionem sancciuntur;
nec tarnen tanquam facienda set tanquam solum credenda et hoc
non est nisi vniuscuiusque nacionis secundum suas leges locata fides.
Consideracio uero non est nisi ostensio dubiorum et hoc non per
raciones aut persuasiones, quoniam hoc non spectat ad poetam2,
sed per representaciones tam certe et veraciter factas, ut non
cre-datur res ficta esse3, et lioc contingit, quando res nihil uel
niodi-cum pertinentes ad propositum interseruntur tanquam intersignia
rei facte; vnde tale est illud Ioliannis de miraculo quinque panum:
»Erat autem fenum multum in loco» et cetera.4 Alio modo
contingit, si bene et plures connotentur in representacione
circum-stancie rerum, ut quis agit; vnde Homerus de bello Troiano: »Ruit
vndique turbidus Hector aduersasque acies infesta cuspide terret»5;
et Virgilius octauo Eneydos: »Dardanus, Iliace primus pater urbis
et actor, Electra, ut Graii peribent, Achalantide cretus, aduehitur
Teucros».6 Quid(?), ut Virgilius IX. Eneydos: »sonat(?) una letifer
arcus: effugit horrendum stridens elapsa sagitta perque caput
Re-muli venit».’ Vbi agitur et quibus auxiliis vel instrumentis, vt
Virgilius in primo Eneydos: »Est in secessu longe locus: insula
portum efficit obiectu laterum».8 Cur et quare, vt Virgilius primo
Eneydos: »Progeniem sed enim Troiano sanguine duci audierat
1 Jfr Averr., 53 a. 2: »Dixit: Et oportet ut tragedie id est artis laudandi
partes sex sint scilicet sermones fabulares representatiui Et consuetudines, Et
metrum seu pondus. Et credulitas. Et consideratio. Et tonus... Et ea que
assimilantur in laudando etiam tria sunt. Consuetudines, credulitates.
Consideratio id est probatio recte credulitatis ... Et consuetudines comprehendunt
actio-nes et mores. .. Consideratio autem est (i texten »et») declaratio rectitudinis
credulitatis . . .» Ibid., 53 b. 2: »Et pars tertia tragedie est credulitas et lioc est
potentia representandi rem sic esse aut non sic esse. Et hoc est simile ei quod
conatur rethorica in declaratione quod res existat aut non existat nisi quod
retho-rica conatur ad lioc per sermonem persuasiuum et poetria per sermonem
represen-tatiuum et liec representatio reperitur etiam in sermonibus legalibus.»
2 Se föregående anmärkning.
3 Jfr Matthaeus Vindocinensis, I, 73.
4 Evang. lohann. 6, 10.
5 Jfr Epitome Iliados Homericae, Amsterdam 1809, 679 f.
0 Aen., VIII, 134 ff. (Atlantide).
7 Aen., IX, 631 ff.
8 Aen., I, 159 f. (longo).
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>