- Project Runeberg -  Samlaren / Ny följd. Årgång 17. 1936 /
140

(1880-1935)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

126

Stanislaw Sawicki

naturalis, scilicet, quando exequimür materiam secundum quod gesta
est, secundum prius et posterius suum; alius est artificialis, quando
scilicet peritus poeta incipit narracionem suam a medio uel a fine rei,
transiciens priorem partem rei in posterius. Sicut Virgilius
inci-piens historiam Enee ab exitu eius a Sicilia, ad quam post bellum
Troianum peruenit, differt primam historie partem in talamum
Di-donis. Attendendum autem, quod principium poematis utrisque
ordinibus venustius fiet, si incipiamus a prouerbiis uel
siinilitudi-nibus ad propositum bene spectantibus.1 Accidunt autem vicia;
secundum ordinem primum est, quando medium uel finis poematis
discordant a principio; et hoc est, quando contrariatur sibi ipsi
poeta in representacione uel in modo representandi, ut prius
scilicet loquens de aliqua re sublimiter, deinde remittat et humiliet
stilum viciose et siquis alius siinilis variacionis est modus.2 De
triplici igitur stilo narrauimus in Testa nucis3, nunc quantum ad
hoc negocium spectat dicamus, quoniam ornamenta poematum prius
distinximus, cum de representacione et tono loqueremur, nec colores
rethoricos ornamenta metri ponimus, quemadmodum alii faciunt,
quoniam prosam melius quam metrum colorant, propterea ergo
ornamenta poematis dicta sunt. De quibus secundum exigenciam
magni-tudinis rei4: quanto plura stilus habet, tanto sublimior est.6 Vnde
si non subsit magnitudo rei, turgidus est et viciosus. Qui autem
hiis ornamentis non vtitur aut parum vtitur, sicut est in communi
modo metrificandi, humilis est. Vbi si desint proprie et
compe-tentes connexiones et sentencia ad talem stilum requisita, exanguis
est, id est sine sentenciarum succo, sicut est in metris puerorum.
Mediocris uero stilus est circa res neque magnas neque cotidianas,
aliqua ornamenta ex prehabitis admittens, qui, si nimis turgescit
siue nimis humiliatur, viciosus erit, vnde fluctuat inter utrumque
aut fluctuat sine debitis vinculis vagabundus.6 Sunt autem tres
maneries poetice apud latinos poetas hoc triplici stilo utentes:
tra-gedia enim de magnis rebus loquens graui stilo utitur; satira vero
de correccione morum sollicita mediocri utitur stilo; comedia uero

1 Jfr Matthaeus Vindocinensis, I, 16; Gaufredus, Poetria nova, 126 ff.; etc.

’ Jfr Gaufredus, Documentum, II, 3, 157: ».. considerandum .. ut de
grandi-loquo stylo non descendamus ad humilem.»

8 Den del av Testa nucis, som Matthias här åsyftar saknas i hs.
Genomgående i hade antika och medeltida poetiker, jfr Sawicki, loc. cit., sid. 46 f.

4 I hs. följer ett struket »qu q».

5 Jfr t. ex. Matthaeus Vindocinensis, III, 49.

0 Jfr t. ex. Gaufredus, Documentum, II, 3, 146 ff.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 18:29:18 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/samlaren/1936/0148.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free