- Project Runeberg -  Samlaren / Ny följd. Årgång 17. 1936 /
142

(1880-1935)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

126

Stanislaw Sawicki

Pretenditur autem vlterius hic modus non solum ad remocionem
vnius eontrarii et alterius posicionem, verum eciam remoueri
pos-sunt omnia consequencia uel attinencia tali contrario uel a re
qua-litercumque diuersa, vt: »ille neque caluus, neque oculis cauus, nec
facie rugosus» et sic de aliis similibus.1 Sunt eciam octo modi
breuiandi sermonis2, inter quos hoc primuin aduerte, quod omissis
omnibus, que ad prolongandum materiam spectant, emphasi, id est
posicione nominis substantiui pro adiectiuo, ut: »Dauus est scelus
ipsum»3, et articulo, id est coniunccione multarum diccionum sine
coniunccionibus, vt: »ilium iustum, pium, misericordem, modestum
scimus et humilem», et ablatiuis absolute positis, ut: »orto sole
ueni», ipsa eciam dyaliton, id est clausulis sine coniunccionibus in
ipsa loqucione est utendum. Cauendum insuper est, ne aut dicta
semel aut sufficienter intellecta repetantur. Est autem res in summa
dicenda et tantum uerba necessaria et ad rem pertinencia ponenda.

Set de nominum inuencione hoc solum dicimus, quod aut per
transsumpcionem seu metaphoram, de qua diximus, aut per
deri-uacionem a grecis factam, secundum formam latinorum4 nominum
assumenda sunt, sicut Horacius commemorat5 et patet intuenti.

Set de commutacione nominum ut breuiter exponendo finem
inponamus.6 Si in oracione verbum non conuenienter steterit,
mutetur in substantiuum, vel mutetur in alterum verbum et illud
iterum in substantiuum et hoc varietur secundum omnes casus et
adiungatur nouis verbis, donec occurat, quod conueniencius stat in
oracione. Nomen uero mobile mutetur in fixum et illud secundum
omnes casus ordinetur cum verbis, donec eueniat, quod melius est.
Nomen autem fixum, si non decenter stet, addatur verbis secundum
omnes casus, vsque donec occurat, quod quesitum est. Aduerbia
uero mutentur in nomen sue significacionis. Et preposicio per
composicionem includatur cum verbis. Pronomen uero in nomen

1 Jfr Gaufredus, Poetria nova, 683:

»Vel sumens adjuncta rei, sic longius ibis:
Non facies illa rugoaa, nec arida pellis:
Nec cor concussum senio, nec pulsus fatiscens» etc.

2 Jfr Gaufredus, Poetria nova, 690 ff.; Documentum, II, 2, 30 ff.; Eberhardus,
Laborintus, 337 ff.; Johannes de Garlandia, sid. 913 f.

8 Jfr t. ex. Gaufredus, Documentum, II, 2, 34: »Medea est ipsum scelus.»
Alexander de Villa Dei, Doctrinale, 2593: »Davus scelus ipsum».

4 I hs. följer ett struket »noi» vid versens slut.

5 Ars poetica 52 f. Jfr Gaufredus, Documentum, II, 3, 142 ff.

0 Jfr Gaufredus. Poetria nova. 1588 ff.; Documentum, II, 3, 103 ff.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 18:29:18 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/samlaren/1936/0150.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free