- Project Runeberg -  Samlaren / Ny följd. Årgång 17. 1936 /
149

(1880-1935)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Poetria ocli Testa Niicis av Magister Matthias Liiicopensis 149

et ex parte eius sumitur persuasionis genus, quod uocatur reale1 et
est eius, que est vera persuasio ex parte rei sumpta et est duplex
scilicet enthimema et exemplum.2 Exemplum est persuasio ostensiua
vnius similis minus noti per aliud simile magis notum secundum
similitudinem in eis repertam. Est autem triplex species exempli,
quo utitur rethor: vnum exemplum sumitur a re gesta, quando
scilicet per similitudinem rei geste ad rem gerendam probatur illud,
quod inest rei geste gerendam rem sequi, vt tirannizare probatur
inesse Djonisio in similitudinem eius ad Pisistratum, qui tirannizauit,
dicendo: Pisistrates expetens municiones acceptas tirannizauit, ergo
Dyonisius expetens municiones, si accipiat, tirannizabit.8 Et hunc
modum exempli accipimus nos ex liistoriis et longinquorum temporum
experienciis. Alia species exempli sumitur a parabola. Est autem
parabola simile non gestum, possibile tarnen fieri; verbi gracia, si
dicatur: rector ciuitatis non debet eligi sorte, quia nec gubernator
eligitur sorte, exemplum parabolicum facimus. Tercia species
exempli capitur a4 fabula, que est sermo confictus ad similitudinem
alicuius veri inuentus. Cum igitur aliquid tale ad confirmacionem
propositi nostri confinxerimus, exemplum a fabula facimus. Hoc
modo persuadent poete. Sic namque Auianus5 persuadet, non esse
credendum verbis femineis per6 lupum, qui deceptus fuit eius uerbis.
Exempla parabolica inueniemus ex consideracione similitudinum
inter res differentes. Fabularia uero exempla aut ipsi fingendo
faciemus, aut a poetis conficta ad propositum adduceinus.7

(E]nthimema est silogismus de contingentibus operabilibus a nobis,
de quibus consiliamur et artes non habemus. Dico autem, quod
est sillogismus, quoniam quamuis quo ad uocein et sermonem lion
liabeat nisi vnam proposicionem, tarnen quo ad intellectum duas

1 Jfr Aristot., 183, 8: »Eanim autem quae per orationem acquiruntur fidierum
tres species sunt. hae quidem enim sunt in möre loquentis, hae autem in eo, quod
est auditorem disponi aliqualiter, hae vero in ipsa oratione, per hoc quod ostendit
aut videtur ostendere.» etc.

2 Jfr Aristot., 184, 17: »omnes autem persuasiones faciunt per ostendere aut
exempla dicentes aut enthymemata et praeter haec nihil.»

8 Jfr Aristot., 187, 19: »puta quod insidiatur tyrannidi Dionysius, expetens
munitionem. et Pisistratos prius insidians expetebat munitionem et accipiens
ty-rannizavit» etc.

1 I hs. följer ett struket »fabala».

5 Avian., Fab., 1.

6 I hs. följer ett struket »lupns».

7 Jfr Aristot., 276, 19: »una quidem enim species exempli est, dicere res
prius gestas, una autem quod ipse faciat. liuius autem unum quidem parabola,

unum autem fabulae, velut Aesopicae et I.ibycae.»

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 18:29:18 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/samlaren/1936/0157.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free