- Project Runeberg -  Samlaren / Ny följd. Årgång 17. 1936 /
150

(1880-1935)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

126

Stanislaw Sawicki

habet proposiciones, ex quibus sequitur vna conclusio. Nec propter
hoc quilibet sillogismus entimema est, quoniam enthimema est
circa ea, que a nobis sunt operabilia et sub arte eadem nisi . . -1
inartificialis est per ycota et signa. Erit igitur enthimema
sillo-gismus ex ycotibus et signis2, procedens circa operabilia a nobis.
Ycos est signum, quod inuenitur in pluribus, quam suum
signi-ficatum, vt esse errabundum in nocte pluribus inest, quam solis
furibus. Signum autem aliud est, quod uocatur retinerium3 a
reti-nendo, quia insolubile est et hoc est, quod conuertitur cum suo
significato, vt habere lac sequitur parientem et conuertitur cum ea;
namque omnis, que peperit, habet lac et omnis habens lac peperit.
Aliud est genus signi, quod in paucioribus reperitur, quam suum
signi-ficatum, quod tale est: si aliquis querat an sapientes sint studiosi,
dica-tur quod sic, quia Socrates est sapiens et studiosus. Ex signo igitur,
quod uocatur retinerium conficitur prima species enthimematis in prima
figura sic: omnis, que habet lac, peperit. Hec mulier habet lac,
ergo hec mulier peperit.4 Secunda species est, que fit ex ycote in
secunda figura sic: omnis fur errabundus est de5 nocte. Hic
erra-bundus est de nocte, ergo est fur. Tercia species est in tercia figura
ex signo, quod exceditur a significato in hunc modum: Socrates est
sapiens et idem est studiosus; ergo sapientes sunt studiosi.6 Et de
hiis dicta sufficiant.

Nvnc de locis, a quibus extrahatur omne enthimema, dicamus.
Sumitur itaque omne enthimema vel ab attributis persone vel ab
attributis negocio et que attributa sunt circumstancie a rethore
Bl. 173 considerate. Est autem eircumstancia || condicio consequens humana
opera, aggrauans et alleuans circumstancias, que sunt VII: quis,
quid, vbi, quibus auxiliis, cur, quomodo, quando. Quis autem est
circumstancia attributa persone, que diuditur in XI partes7, scilicet
in nomen, quod unicuique persone attribuitur, vt certo uocabulo
appelletur. Secunda est natura, in qua consideratur sexus, si virilis
aut muliebris, nascio, ut Sweuus, cognascio, ut quibus consanguineis

1 Lucka omfattande flera ord.

2 Jfr Aristot., 186, 17: »enthymemata autem ex icotibus et signis».

a Jfr Aristot., 186, 24: »horum autem quod necessarium quidem tecmerion,
quod autem non necessarium innominatum est secundum differentiam.» etc. Felet
samt förklaringen tycks vara att hänföra till avskrivaren. Det är knappast troligt
att Matthias kunnat begå ett sådant fel.

4 Jfr Aristot., 187, 5: »vel peperit quod lac habet.»

5 I hs. följer ett struket »nocte».

0 Jfr Aristot., 187, 1 f. Matthias sätter här »studiosus» för »iustus».

7 Jfr Cicero, De inventione, I, 24—25.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 18:29:18 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/samlaren/1936/0158.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free