- Project Runeberg -  Scandia / Band IV. 1931 /
282

(1928-1931)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Lauritz Weibull, En samtida berättelse från Clairvaux om ärkebiskop Eskil av Lund

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

282

Lauritz Weibull.

unus exstitit / qui etiam 1 inter alios precipue huius mali2
ini-ciator atque incentor fuit. Vnde euidenter apparuit quod illa
eucharistie quinque partita diuisio hos quinque episcopos
de-notauit3 / qui tanquam animales seipsos segregantes in regione
danensi unitatem ecclesie que corpus christi est4 in seipsis
diuidere atque disrumpere presumpserunt.

Sed non arbitror esse celandum de eodem scismatico
he-lia5 rispensi / quam terribili morte miserabilem uitam finierit.
Iste siquidem homo carnalis et lubricus sub nomine pastoris
lupi seuiciam exercebat / quia gregem dominicum depasci
magis quam pascere satagebat. Quj cum tandem diuino urgente 6
iudicio ad diem uite nouissimum peruenisset neque confessionem
facere / neque sacram communionem accipere uolebat. Vnde
amici eius dolentes multumque erubescentes instabant omnes
ut poterant ne sine uiatico moriens . et suis obprobrium
magnum relinqueret / et sibi dampnacionem sempiternam
acqui-reret. Ipse vero möre aspidis surde et obdurantis aures suas
salutaribus monitis cordis aditum denegabat / insuper et
mo-nentes ipsum amicos suos grauiter obiurgabat. Denique cum
quidam7 carnalis filius eius super hac re rogaret8 eum9 /
uehementer indignans respondit ei dicens. Fili procacissime
meretricis non me latet intencio tue perfide mentis. Scio
nam-que quia mortern meam desideranter expectas / ut [99 /’.]
facul-tates meas rapacissimis unguibus discerpere queas. Moxque
exturbans ilium a facie sua precepit cubiculariis et ministris ut
exeuntes ostium clauderent et solum quiescere permittentes
neminem ad ipsum nisi ipso iubente amplius introducerent.
Egressi igitur foras cum aliquamdiu sustinuissent // tandem scire
uolentes quid ageret introierunt / sed eum in lectulo suo
mi-nime repererunt. Cumque superius ad rectum respicerent /
uiderunt cadauer eius exanime proiectum super excelsam trabem.
Vnde cum non essent scale uel machine quibus ad eandem
trabem ascendere potuisset // certissime patuit quod a demonibus
fuerat suffocatus / et ad ilium arduum locum eorundem
minis-terio subleuatus. Ita ergo sublimari . ita remunerari merentur

1 et 2 mali huius 3 denotauit episcopos 4 est christi 5 helya 6
saknas 7 saknas 8 super—rogaret saknas 9 eum admoneret

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Feb 16 11:28:07 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/scandia/1931/0296.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free