- Project Runeberg -  Scandia / Band IV. 1931 /
286

(1928-1931)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Lauritz Weibull, En samtida berättelse från Clairvaux om ärkebiskop Eskil av Lund

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

286

Lauritz Weibull.

presente atque suadente sorore x innoxiam feminam usque ad
mortern uapulasset. ae penis illius2 inexorabili crudelita[Ö3 r.]te
adhuc saturari non posset / ad cumulum sue dampnacionis
adie-cit . ut eam morte multaret3. Resupinatam 4 igitur inter duo
fulcra desuper eam ualide conpresserunt5 / et ita uiolenta nece
suffocauerunt. Cumque penitus extincta t’uisset / miserunt
la-queum in collum eius 6 et suspenderunt eam 7 ad trabem in angulo
domus. Perpetrato itaque tanto piaculo . cepit impius ille
mul-tator simulare luctum atque lamentum / planctuque funebri
finitimos omnes inuitare ad planctum. Jnde 8 conplosis
manibus ad inuicem 9 / ululans et clamitans in excelso aiebat. Heu
heu uenite et condolete mihi omnes amici et proximi. Venite
inquam et uidete quomodo infelix et fatua uxor mea me absente .
me ignorante se perdidit / quomodo suadente 10 diabolo se
ip-sam laqueo u strangulauit. Cum ergo huiusmodi lamentis
cre-dulitatem populo falsarius nequam persuasisset / tune eicientes
funus cum dedecore magno traxerunt procul quasi mortuum
canem usque ad oram maris / ibique littoreo sabulo modice
operientes reposuerunt illud cum duobos latrunculis nouiter in
eodem loco 12 suspensis atque sepultis. Sic ergo pereunte iusticia
periit innocens mulier / et cum impiis 13 reputata est. Sed
quo-niam paciencia pauperum non peribit in finem // placuit
inno-cencie auctori atque amatori suscitare de puluere inopem / et
de stercore erigere pauperem u. Marini itaque 16 fluctus eidem
loco frequencius illidentes . et superiectam 16 mortuis harenam 17
paulatim labefactantes in proximam paludem reiciebant / ita ut
ipsa corpora non nulla pårte 1S nuda apparerent19. Expleto autem
biennio cum quidam cecus iuxta predictum locum itinerando
in-cederet / contigit ut manus et faciem 20 loturus ad ipsam paludem
diuerteret. Statim vero ut ex eadem unda oculos perfundere
cepit / miserante domino curatus est et uisum recepit. Quod
ubi ille persensit / illico obstupefactus uehementer expauit21 et
dixit. Christe fili dei // quid est quod accidit mihi? Ecce ego
uideo mare et aridam / et cuncta que circa me sunt. Putasne in

1 P sorore sua 2 Cl och P eius 3 Cl muletaret 4 P resupinam
s W eam compresserunt ualde 6 Cl och P collo ipsius W collo eius.
7 Cl saknas 8 Cl och W Vnde 9 Cl complausis ad invicem manibus P ad
inuicem manibus 10 Cl och P inuadente ll Cl och P diabolo laqueo se
12 Cl och P in eo 13 W iniquis 14 Cl och P Sic — pauperem saknas
15 Cl och P autem 16 Cl supersectam 17 Cl och P arenam 18 Cl ex pårte
19 P reiiciebant ipsa corpora ut ita nonnulla ex pårte apparerent 20 W
manibus faciem 21 Cl, P och W exclamauit

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Feb 16 11:28:07 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/scandia/1931/0300.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free