Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
salutare Reipublicæ possunt abire. An enim futuros
arbitramur omnes tam negligentes bonæ famæ, tam
inimicos virtutis atque gloriæ, ut postquam TVA
voluntate, cura, suasu, opera potissimum intelligent tot
egregia luci donata monumenta, quibus jam non
minus, quam paulo ante ferro armisque, res
Suecorum incipit clarescere, nullos plane sentient in animis
suis stimulos, ad ejusdem laudis studium
desideriumque? Sed de cæteris quidem alii vel dixerunt jam, vel
dicturi sunt in posterum. De præsenti hoc labore
affirmare ausim serio, ne quidem suscipi à me
potuisse unquam, nisi TV illius auctor mihi extitisses.
Ecquid enim gentis est Lapponicæ, Suecis licet
tributariæ, quod sit Suecis ipsis satis vulgo notum? Jacet
involuta tenebris, ad paludes sylvasque relegata suas,
ut ne quidem, qui vicini ejus sunt, sciant satis,
dicereve valeant, qui qualesve sint, licet nomine
decantatissimi illi Lappi Lapponesve. Itaque hic mea
quidem omnis, quantacunque etiam, frustranea fuisset
industria, nisi TV auctoritate TVA succurrisses atq;
submovisses obstacula, & subsidia suppeditasses
necessaria. Quorum primum, ac præcipuum, quod TE
auctore hortatoreque impetravi à nonnullis viris,
fide dignissimis, Lapponum quippe sacerdotibus,
præfectis, inspectoribus, descriptiones gentis ejus, cura
singulari diligentiaque compositas, de quibus post
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>