- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
5

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

af alt folck, som dhe Nordiske orterna bebao. Hocest: Vero magis
similes, sic dictos
(lappones) a Finnonico vocabulo lappu, quod significat
clausulam sive finem rei alicujus, quasi
lappones sint finis & conclusio,
ultimique populorum omnium, qui terras septentrionales incolunt
.
Quanquam autem hæc sententia sit admodum probabilis, tamen meo
animo verissima, quam cum vocis lapp significatio apud ipsos
Lappones, tum rei gestæ fides subministrant. Dictam nempe Lappiam
regionem non per se ac in respectu ad situm, quod sit ultima
extremave sinus Bothnici aut Scandinaviæ, sed ab incolis, quod Lappi
cam habitent. Quippe si à situ nominari debuisset, Lapp fuisset
dicenda, ut illius incolæ appellarentur Lapper; vel incolæ vocandi
fuissent Lappmarker, si à regione debuissent nominari. Nam à
Lappmark vera analogiæ ratione sunt Lappmarker, quomodo cum
nusquam scripti appellative fuerint Lappones, non Lapper à Lappmark,
vice versa, Lappmark à Lapp, & in plurali lapper erit nuncupata.
Lappos verò velut extorres, ejectos, exules censeo vocatos. Istoc
enim lapp vocabulum in lingua Lapponum significat. Quod me
primus docuit vir Reverendus & doctissimus, Dn. Zacharias Plantinus.
Innotuit mihi, ait, lappe in lingua lapponica significare rejicere,
extrudere
. Nimirum gens Lapponica ex Finnonicis est orta,
interque ipsas nata, sed dein ejecta expulsaque è Finnonia, ut dicetur in
sequentibus. Et quia solum patrium reliquit, abiitque velut in
exilium, inde nomen hoc accepit. Non à se ipsa, alio enim sese ipsos
Lappi vocabulo compellant, ut mox dicam, sed à suis civibus prioribus,
id est Finnonibus. Nam sic & Finnonicum vocabulum, de quo in
superioribus, accipiendum, quod nimirum eum innuat, qui venerit
ad extrema, qui peregre in terras ultimas abierit, qui ad extrema sit
ejectus. Quicquid enim ejicitur vel expellitur, extra id, unde
ejicitur, collocatur. Atque quoniam Lapp idem, ac ejectus sive exul,
ideo ex lappis nemo est, qui se Lappum dici æquis auribus accipiat,
si paulo fuerit præstantior. Olaus Petri Niurenius dicto loco:
populi primates, cum eo se salutari titulo (Lapponum puta) audiunt, non
parum stomachantur
. Item filius ejus Dn. Plantinus in præfatione
quadam lexici Lapponici, ad me missa nuper, calamo conscripta.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0029.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free