- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
10

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

sed à saliendo, id est, pernicissime currendo iis soleis, quod vix
potest esse dubium, quin apud veteres Skriida dictum fuerit. Cum
præsertim firmet auctor Warnio citatus in Lexico p. 46. ubi refert
formulam juramenti, præstiti ab Hafur, qui se pacem jurat servaturum,
quamdiu Finnur Skriidar. Nam quæ ibi reddita est explicatio, quod
significet Finnos corpus exuentes, & sic late circumvagantes, plane
aliena est. Certe Skridsko hodieque calcei lignei, sive soleæ, quibus in
glacie decurrunt. Nec abludit Skirida apud veteres positum pro
serpere, quando non procedunt pedibus sublatis alternatim, quod fit
in cursu vulgari; sed nivibus congelatis inhærentes, ut ab iis fit, qui
serpunt, sese promovent, qui hoc genere utuntur, ut in subsequentibus
ostendetur. Nec fortassis alia est causa, quare à quibusdam
Himantopodes sint dicti. Non enim alii intelligendi apud Adamum
Bremensem, quando ait; Hi sunt illi, quos Solinus dicit Himantopodes,
uno pede salientes.
Solinus sic de his cap. mihi 44. Himantopodes
fluxis nisibus crurum repunt potius, quam incedunt, & pergendi usum lapsu
magis destinant, quam ingressu
. Quæ cum nostris Scritofinnis
optime conveniunt, scilicet, qui audibant Skriida esse serpere, quid
poterant ex Scritofinnis facere, quam homines non ingredientes, sicut
vulgo solent homines, uno pede sublato post alterum, sed pergentes
lapsu, sicut loquitur Solinus, id est more Serpentium. Sed de hac re
dicam pluribus, cum ad cursum glacialem Lapponum erit ventum.
Illud tantum agimus hoc loco, ut appareat, Scritofinnos recte dici,
atque regionem Scritofinniam vel Scritfinniam, quam incolunt.
Nec esse illam plane habendam pro nulla, quando hodieque sunt
Scritfinni, hoc est Finni soleis ligneis decurrentes per nives, quorum
proinde regio non inepte Scritofinnia dicetur. Neque aliter fortasse
censendum de Biarmia, quam & ipsam sunt, qui dicant esse
nullam. Repũgnat enim pariter mentio ipsius facta scriptoribus sat
antiquis. Inter quos est is, qui Heraudi & Bosæres sermone vetere
Gothico seu Islandico composuit, cui non uno loco Biarmaland
nominatur. Quin imo appellat Regem ejus Hereker, capite septimo,
filosque ejus, unum Rœrik, Sigeeir alterum. Pari modo Regem
quendam ejus Saxo memorat, lib. IX. quem tenuisse imperium tempore

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0034.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free