- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
18

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

serenus; innocuus tamen humanis corporibus. Et Olaus Petri
Niurenius c. 9. Saluberrimo & purissimo ibi fruuntur aëre, quippe qui in
editissimis illis locis vehementibus sæpius, quam alibi ventilatur &
purgatur ventis
. Illud habet singulare, quod mutetur mira celeritate, ac
exiguo temporis intervallo contra expectationem omnem fiat alius.
Venti frequentes ibi atque validi. Magna ventorum austeritas,
inquit ille ipse Olaus, & se vitia in locis septentrionalibus. Unum
genus est, ut testati mihi sunt, qui viderunt, exsurgens à mari, quod
cum flare incipit, densas crassasque media etiam æstate dieque creat
nebulas, quibus omnis longior prospectus intercipitur. Hyberno
autem tempore tantam nivium dejicit vim ac copiam, ut si quem
deprehendant in campis, illi non aliud supersit remedium adversus
eas, quam ut projectus in terram veste se operiat, obruique sinat
nivibus, donec tempestas desevierit; atque tum cessante, illa velut ex
altissimo emergat sabulo, & ad proximum aliquod se recipiat
tugurium, deletis omnibus viarum vestigiis. Sed potissima ventorum
vis in montibus, ubi obvia quæque apprehendunt, secumque avehunt
in loca remotissima, ut eorum neque vota, neque vestigium
supersit. Contra quod malum Lappones non habent aliud
remedium, quam ut se conjiciant in antra & speluncas; Olaus Petri c. 12.
Lappi perhibent, quod ingurente sæpius tempestate montes ipsos nubes
tangant, & quicquid ibi mobile reperitur, secum auferant, ut nescias, ubi
consistant. Quapropter illi, & eorum animalia, quæ in alpibus tum
peregrinantur, se condere, & occultare in cavernis & rupibus, donec
abeant, necessum habent
. Quod Lappi nubibus tribuunt, id vere
pertinet ad ventos atque tempestates, à quibus nubes propelluntur.
Pluviæ nunc crebriores, nunc minus crebræ, pro diversitate annorum,
sicut solet alibi, rarissimæ tamen fere in adulta æstate. Olaus
Magnus lib. I. c. 2. Aer illius regionis, sicut & vicinarum, rarissimas
pluvias tempore æstivo admittit
. Nives frequentiores sunt, quæ
hybernis mensibus terras omnes operiunt; neque parva est utilitas
earum, cum ad illustrandam noctem, tum ad expeditiora reddenda
itinera, quoniam, ut Olaus ait lib. IV, c. 13. nivium reverberatione,
lunaris splendor sublimes & declives campos illustrat, ut etiam montium

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0042.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free