- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
19

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

præcipitia, ac noxias feras prospiciant evitandas. Et cap.9. Hyemali
tempore omnia quasi plana & apta sunt, pro quibuscunq; itineribus
commode perficiendis. Imo tam opportuna utilitas, & agilitas, ut plus
oneris duo jumenta in trita nive, quam decem equi in campestribus plaustris
pertrahere soleant
. Durant autem in quibusdam locis, & præsertim
montibus editioribus, perpetuo, neque ullo Solis resolvuntur
calore. Petrus Claudi c. 26. Ofvvan paa de hœyeste field ligger euig
snee
. Hoc est: In summis montium altissimorum jugis nives jacent
æternæ
. Samuel Rheen in superius laudata descriptione. I den
œfvverste dehlen af Lapmarken ære snœde och ganska hœge field medh
Sniœ œfuertæcht, Winter och Sommar, den aldrig bortgaer eller
foersmelter
. Hoc est. In suprema parte Lapponiæ paulatim , sed in
summam altitudinem surgentes montes sunt, tecti nivibus æstate juxta atq;
hyeme, quæ nunquam abeunt, aut solvuntur
. In cæteris vero
partibus quotannis terra liquefactis nivibus detegitur. Pruinarum
quoque non exigua vis & copia, quæ non raro ita opplent aërem, ut visus
omnis obtundatur. Annotavit Olaus Magnus lib. I. c. 20. Tanta
est plerumq́; in aquilonibus terris vis pruinæ, tamq; vehementes caligines
aëra obscurantes, ut viatores proximum quemq́; obvium, etiamsi amicus
vel inimicus sit, agnoscere vel evitare non possint
. Frigus hybernum,
quod pro se cuivis manifestum, prorsus ingens & acerrimum, neque
sustinetur, nisi ab iis, qui à teneris perferre didicerunt. Scilicet
constringit ibi omnia. Non fluvii, quamvis rapidissimi contra
valent, verum glacie induuntur validissima, ut cujus crassitudo, duos,
tres, & plures quoque cubitos exæquet humanos. Ipsi lacus
spatiosissimi, ipsa profundissima maria jacent gelu condensata in robur
firmitudinemque tantam, ut onera quantacunque perferant. Nec
debilior multo calor æstatis, quod fortasse paucis persuaderi poterit.
Etsi enim Solis radii & ex obliquo imminentes, minus validi, quia
tamen per tot menses continuò perseverant, nec à frigore nocturno
temperantur, vis eorum crescit. Johannes Tornæus: Am Sommaren,
nær Solen træder i Kræfvvetan, kommer dær een mækta stoor
heeta, hvvilken uthan tvvifvvel der utaf fororsakas, att emadan Solen
dem icke nedergaer, uthan heela natten igenom klaar skyner, derfœre

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0043.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free