- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
24

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

sunt ipsius in Hisp. Lappia mari Bothnico interjecto, in Orientalem
& Occidentalem dividitur.
Quibus verbis simul constat, quem
utriusque illius fuerint limitem, sinum Bothnicum videlicet, ut
quicquid Lappiæ ab ipsius una esse parte, id orientale, quicquid ab altera,
id occidentale diceretur. Præter hanc Lappiæ divisionem alia est
à natura locorum, quos frequentant ejus incolæ. Alia quippe pars
illius adjacens littoribus Oceani, alia vergens ad mediterranea;
Illam vocant Siœfindmarken, hanc vero fiældfindmarken, quasi diceres,
Lapponiam maritimam, & Lapponiam mediterraneam. Illa sæpè
nude atque sine addito est Findmarken, sicut hæc ex adverso Lappmarken.
Ita sane duas hasce partes distinguit etiam Petrus Claudi c. 27.
Alt langst vved siœkanten nord till Findmarken oc vester om igen
hafvve Siœfinnarne besatt alle Iorde, oc paa det stœre field vvanke
de Lappefinner, oc Kaldis derfor Lappemark eller vvildfindland
. Hoc
est; Littora omnia longo tractu in Septentrione ad findmarkiam,&
versus Orientem tenent Siœfinni, sive Finni maritimi; at montuosa &
campestria Lappfinni, quæ ideo vocantur Lappmarkia seu Wildfindlandia
,
Hoc est; Finlandia fera. Facit aliam Lappmarckiam, & aliam
Findmarckiam; illam ait esse regionem littoralem, spectantem ad
mare, hanc montuosam, sylvestrem, feram, & spectantem, ad
mediterneas partes. Estque plane observandum, quod hanc partem
Wildfinland appellet, quæ est alias Lappmarkia. Credo, quod
illius incolæ se alant ex venatione ferarum, sicut vice versa alterius ex
captura piscium. Et sequitur statim apud ipsum post superiora:
oc ære dsær mange tusende manniskior, som dær lefvve, œs fœde sig
med vvild
: hoc est; Suntque ibi multa hominum millia, quæ se
carnibus ferarum alunt
. Et profecto alii quoque illos demum pro
Lapponibus habent veris, qui ex feris & præsertim Rhenonibus
mansuefactis victum sibi quærunt. Unde Samuel Rheen dicti sæpius
opusculi c.2. fœr uthan desse lapper oc Scrickfinnar ære oc naogre
andre fao rette Lapper, som fœda sig allena af reenar
. Hoc est.
Exceptis his Lapponibus aut Scrickfinnis (ita vocat ipse, qui Petro Claudi
sunt Siœfinnes) sunt nonnulli quoque veri Lappones, qui se alunt solis ex
Rhenonibus
. Quia itaque hi sese sustentant ex feris, quæ

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0048.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free