Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Vossius facit plane inconcinnos, atque plurimum tricubitales in suis ad
Pomponii lib. III. c. 8. observationibus. Lapponibus, ait, Samoyedis,
& si qui ii magis septentrionales, istis plane inconcinuum est corpus, &
tunquam in nodum contortum. Non tamen Pygmæi sive cubitales sunt, ad
ternos ut plurimum cubitos, nonnunquā altius excrescunt. Quod addit,
tamen non pygmæos esse, fit, ut illos arguat, qui pygmæos aliquos
in hisce locis statuerunt, doceatque, factum occasione hujus gentis.
De trieubitali longitudine subdit amplius: Apud Lappones legitima
statura est trium cubitorum. Et profecto tales vulgo cernuntur;
quanquam quidam sint minores, quidam etiam excedant istam
longitudinem; quod agnoscit ipse, quando addit post verba priori
loco adducta: Vidi etiam, qui quatuor cubitos, hoc est, justam staturam,
æquarent. Firmat idm Olaus Petri. Vidi inter trecentos, quos
contemplari licuit simul, aliquos proceritate nullis gentium cedentes.
Quanquam ii pauci sint. Tornæus. Monga stoora hittas dar intet. Hoc est:
Multi proceri non reperiuntur. Causam brevitatis hujus conjicit
Vossius in frigus intensissimum, quod videtur vero consentaneum.
Nimirum ubi calor naturalis oppugnatur ab externi frigoris
violentia, sic ut in defendendo sese adversus eam pene unice cogatur
esse occupatus, fieri profecto nequit, quin decedat multum
concoctioni justæ, atque ita brevia exiliaque maneant corpora.
Quanquam mea sententia nonparum istuc faciat, quod utantur cibo
parum apto ad alendum, atque faciendum corpus, sicut ex
sequentibus liquebit. Licet vero Lappones sint parvi, ea tamen
inconcinnitas, quam notat Vossius, non depræhenditur in ipsis. Et colligitur
vel ex agilitate ipsorum, cæteraque aptitudine ad negotia diversa,
de qua post dicetur. Certe ubi membra sunt distorta, neque sibi
mutua convenientia respondent, fieri vulgo quidem ac communiter
nil tale potest, quod fit à Lapponibus. Quanquam non necesse
sit, ut adferamus rationes, cum se offerant quotidie conspiciendos,
in quibus ad proportionem justam omnium membrorum nihil
deest. Sed nec deformitas in eis, qualem notavit Lomenius, si
naturæ habitum attendas. Gens, inquit, natura deformis. At nos
istius modi deformitatem hactenus in eis observare non potuimus.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>