- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
33

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

Physiognomiæ c. 2. de iis; quorum corpora naturaliter sunt frigida:
Facile timent, & expavescunt. Et quoniam meticulosi, nullus
hodie ipsorum usus est in bello, neque ullum Suecis præbet militem
Lapponia, cum ex cunctis cæteris provinciis scribantur. Ac ne
ante quidem unquam præbuit cuiquam Regum, quod ex monumentis
publicis, & cathalogis, in quibus extant scripta militum à multis
retrò annis nomina, est apertissimum. Adeo est commentitia,
calumniæque, quam historiæ propior eorum fabula, qui Lapponum
etiam vexilla pluscula in castris secum habuisse Gustavum
Adolphum
, supra omnes positum calumnias, tradere non erubuerunt.
Sed nimirum erat aliquid excogitandum, quo excusarentur clades
tot, quibus hostes suos ad stuporem orbis universi Heros
invictissimus affecit. Hoc si opera & arte Lapponum diceretur
procuratum, egregium & fidem inventurum facilem apũd imperitos
videbatur. Quasi vero artibus Lapponicis impetrari victoriæ ullæ
possent, vel si possent, ea fuisset apud hostes pietas, ut non prius ipsa
commovissent Tartara, & ex imo, quicquid est virium infernalium,
evocassent, quam subiissent tanta mala. Itaque, ut dixi,
absurdissimum hoc est commentum, cui repugnat non modo notatus
pridem scriptis etiam publicis signorum omnium, quæ secum habuit
in bello, numerus, & vocabula gentium ductorumque, qui sub eis
militarunt; Verum ipsa gentis Lapponicæ natura, penitus à bellis
omnibus abhorrens, atque aliena. Quo accedit illud etiam quod
durare nequeat extra regionem patriamque suam, verum incidat in
morbos, atque extinguatur extra eam, quippe cum non ferat
cœlum mitius, neque magis salem, panem, & id genus cocta cætera
cibaria, quæ nobis usitata, possit pati, quam nos pisces exsiccatos aëre,
carnesque crudas ipsorum. Quod non semel usu comprobatum est,
his etiam in terris, in quas nemo venit Lapponum, quibuscunque
evocatus præmiis, ut non malit vivere in patria, vel si carendum ea
ipsi, tempore brevissimo moriatur. Multo magis vero fieri hoc solet
aliis in regionibus. Cujus rei legitur exemplum apud Olaum
Magnum lib. XVII. c. 27. Verba hæc sunt: Ilustrissimum Principem
Suecia, Stenonem Sture juniorem Duci Holsatiæ Friderico sex hujusmodi

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0057.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free