- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
48

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

piscatura fluvios, Torna & Kimi, mox vero miserrime in ipsa usque, quæ
jam tenent, Alpes utrinque contingentia deserta
. Ita Dn. Plantinus
ex commemoratione ipsorum; qui hoc addit amplius, testatum
esse ante dictum Andream Andresonium, se vidisse literas
veteres, in quibus unus ex Præfectis Lapponum Kurk nominetur.
Habet eadem & pater eius, Olaus Petri Niurenius. Verba, licet
longiora, non pigebit exscribere. Præfato tempore nativitatis
Christi evenit, aliquot familias Finlandiæ ex Birkala & Rengo
parœciis exiliisse nemus Tavastia, & ad littora Ostrobothniæ, ubi jam Nerpis
& Mustasara, tum temporis à nullo mortalium habitata, stativa & sedes
suas fixisse, ibidemque sine ulla, qua Finni vexabantur inpatria,
tributorum molestia, summa in tranquillitate multas acquisivisse merces
easque quotannis reportasse, & venales proposuisse patriotis. Inde
cœperant excellere mirum in modum splendido amictu, delicato victu,
opibus & ornamentis, ut exinde eos summâ frui felicitate verissime
concluderent. Perægre id videntes & ferentes Tavasthi, quarum
provincia fuere egressi, Matthiam quendam
(Kurkium intelligit)
sua gente clarum in directorem & ducem elegerunt, qui magna
Tavasthorum multitudine stipatus, in eorum domicilia irrupit, omniaq;
rapinis involvens, non prius destitit, quam eos ex suis sedibus ad
fluvios Chimi & Torne pepulisset. Nec diuturna interjecta mora, cum
aliquot elapsis duntaxat annis facti sunt certiores, ejectos & dissipatos
non incommode apud præfatos fluvios vivere, iterum eos summo
adoriuntur nixu, & tumeos tam inhumaniter tractarunt, ut sine
jumento quopiam, vel quibusdam pecoribus in ea, ubijam vivunt,
deserta, solis retibus retentis, cogerentur se recipere
. Sed quis non
intelligit, hæc cuncta esse recentia? Nam ut nihil dicam de
cognomento Kurkiorum, quod probabit nemo tam antiquum, cum
hæc cognamenta nobilitati olim fuerint ignota; num quis dubitabis,
saltem Matthiam illum floruisse diu, post institutam in
Finnonia religionem Christianam? Unde enim alias Matthiæ
nomen consecutus sit? Nullus est Matthias in tot nominibus
paganicis, quæ occurrunt bona copia, sive apud veteres Historicos,
sive aliis in monumentis. At vero Lappones tam sero pervenisse

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0072.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free