- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
51

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

nonnulli & concesserint in Lapponiam. Atque ut hoc eo magis
credam, facit, quia Lappi Russis sunt Kajenni, sicut supra
indicavimus, quod sine dubio hauscerunt ex eo, quia ex Cajania
sciverunt in Lapponiam transiisse. Scire vero istoc Russi, nisi
propriam per experientiam, non potuerunt, qui adeo historiæ omnis,
præsertim gentium aliarum, sunt ignari, ut ne proprias quidem res
consignent, ullamve earum paulo vetustiorum habeant notitiam.
Jam autem hæc experientia non potest esse, nisi per bella, quæ
gesserunt cum Finnonibus, Careliis præsertim & Cajanis. Unde
illud sequitur, quod attulimus de migrationis hujus causis.
Fuerit autem hoc factum seculo circiter sexto, post Christum natum,
quo demum Russi terras hasce invadere, ac imperium suum dilatare
cœperunt. Atque hi fortassis sunt, qui simpliciter, quod ex
Finnis essent orti, Suecis, Danis, & Norvagis Finni, vel
cum addito Siœfinni, aut Fieldfinni appellati, obsoleto paulisper
Biarmorum vocabulo, forte, quod Biarmos numero superarent.
Maxime post tempora Haraldi Harfageri, Regis Norvagorum, quippe
qui Biarmos clade maxima affecit, atque internecioni prope dedit
omnes. Sicut discimus ex Snorrone, qui sic de Haraldo isto pag.
n. 56. Der næst seglade han Nord pao Findmarken, ors alt till
Biarmaland, och hælt en stacht ningh medt Biarmaland, och sich sæger,
och itt stort byte
. Hoc est; Inde navigabat versus Findmarkiam ad
Septentrionem & usque ad Biarmiam, ubi committebat præelium,
fiebatque victor, prædamque faciebar ingentem
. Manent hic intacti
Finnones in Finmarkia sua, cæsis interim Biarmis, & ingenti
afflictis clade, post quam verosimile est, non potuisse resurgere,
arque sic invaluisse Finnos, nomenque Biarmorum cum priori
potestate obscurasse. Atque istæ quidem sunt migrationes, antequam
Lapporum nomen eis est impositum. Nemo certe Lappos ullos his
temporibus commemoravit. Finni tantum, Scritofinni, &
Biarmi nominantur. At sequentibus temporibus occurrunt quoque
Lappones, quorum mentionem cum non faciat Adamus Bremensis,
qui floruit circa annum Christi M LXXVII. faciat vero Saxo
Danicus, qui floruit circa annum Christi M CC. verosimile fit,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0075.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free