- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
52

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

tertiam migrationem, postquam Lappones sunt dicti, factam isto
intervallo. Jam si quis examinet historias illius intervalli, vix inveniet,
quod dare ansam potuerit Finnonibus ad aliquam migrationem,
quam Erici vulgo Sancti nominati expeditio in Finlandiam, qua
eam Regno Sueciæ fecit tributariam, & religione Christiana
illustravit. Incidit autem ea expeditio inannum MCL. quo
proinde Fenni non profecto pauci tertia vice patriam deseruisse
suam, atque in Lapponiam concessisse videntur. Neque in
obscuro causa est, nam & imperio subjiciebantur peregrino, & ad
religionem compellebantur, quam hactenus, ut à sua majorumque
suorum longissime alienam, odio persequebantur acerbissimo.
Quod utrumque cum sit admodum intolerabile, quid mirum est,
si effugere nonnulli quæsiverint. Sed nec illud cognitu est
arduum, cur hi dicti Lappi fuerint à cæteris, Scilicet qui facti erant
Christiani, & imperio Suecorum se subdiderant, habebant hos pro
desertoribus, & quos metus virtutis Sueticæ, cum Religionis
Christianæ aversatione patria ejecissit ac fecisset exules. Cum
præsertim Regium accesserit edictum, quo ejecti ac expulsi revera,
quotquot ejurare superstitionem paganicam detrectarent. Ut non
sine causa dicti Lappi fuerint, nec hodieque nomen illud æquo
animo possint audire. Atque ista mea quidem de origine gentis
Lapponicæ sententia, variisque ejus in Lapponiam migrationibus. Nec
me dimovent ab hac sententia viri docti, qui à Tattaris malunt
credere oriundos. Tattarorum enim in Septentrionem nullæ usquam
leguntur migrationes. Deinde vita Tattarorum militaris est ad
prædatoria, raptu enim sese alunt. At vero Lapponum est
pastoritia & venatoria, & à militia omni maxime abhorrens. Ad hæc
studium Tattarorum positum in eo, ut multos & præstantes habeant
equos, quibus & ad equitationem, & ad victum utantur. Lappones
vero adeo ignorant equos omnes, ut ne vocabulum quidem habeant
in lingua sua, qua equum significent. Ipse ad postremum
gentis utriusque linguæ ita inter sese sunt diversæ, ut appareat cuivis,
unam ab altera non posse ese derivatam. Quod postremum tametsi
supra nominati viri docti tradant & de lingua Finnica

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0076.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free