- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
55

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

ulteriora. Quod tamen rem amplius examinanti possit quid
recentius videri, saltem ad ætatem Christi neutiquam esse referendum,
contra quam nonnulli censuere. Nimirum sicut fit in his, quorum
notitia memoriæ solius fidei committitur, confundunt Lappones
recentiora cum antiquis, exque omnibus, quæ temporibus distinctis
Erici Sancti, Magni Ladulaos, & regumante, postq́; ipsos
acciderunt, unam fabricant historiam, quam ut confusaneam &
mutilam extricare, nemini satis promptum est. Olaus Petri sic
commemorat prolixius. Mentionem feci cujusdam Matthiæ,
debellandis Lappis & depellendis in Septentrionis ultimam solitudinem ducis
Finnorum. Hunc perhibent nonnulli fuisse ex nobilissima Kurkorum
stirpe in Finlandia, & in impressione, & irruptione illa non desiisse cos
vexare, priusquam ei annua polliciti sunt tributa. Pertæsus tandem
molestissimi & longissimi itineris, fertur cum quibusdam in Birkarla
Tavvastiæ parochia permutationem inchoasse, & pro subjectis Lappis
ceu pacto vectigali pagos quosdam in Finlandia recepisse. Vade
subsequutum est, quod etiam verissimum, Lappos quotannis Birkarlis usq́;
ad annum 1554. pendisse pactum vectigal, & præter Birkarlos nemini
licuisse cum eis mercaturam exercere. Senes aliquot in vivis sunt, qui
se vidisse narrarunt literas & pacta Kurkorum à Iohanne Nilson in
Ersnæs parochia Lulensi reservata
. Omnia hæc sunt ejusmodi, ut
adeo non proximis à Christo nato temporibus (quod vult Olaus
Petri) videantur facta, ut & recentiora Regis Magni Ladulaos
queant haberi. Nisi plane putamus, ista sic eum cum Buræanis
componenda, ut Tavasthii Olai Petri, sint Birkarli Buræi, cum &
alias sint incolæ Tavasthiæ Birkarli, hique sibi elegerint Kurkium
ducem, illiusque sub imperio Lappones è Bothniæ orientalis finibus
ejecerint, fecerintque tributarios. Litteræ vero non tam Kurkii,
quam Regis Magni Ladulaos, quibus tributum à Lapponibus
pendendum concesserat Birkarlis, cum peculiari privilegio, exercendi
mercimonii cum Lapponibus. Nam Kurkium, licet ducem, à se
tamen electum, potuisse sibi soli vindicare Lappones, cum tributo
simul ex eis, hocque per pactum transcribere Birkarlis, quis
crediderit? cum Tavastii aut sui juris fuerint, & sic sibi ipsis, hoc, quicquid

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0079.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free