- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
56

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

erat, acquisiverint; aut sub imperio alterius, & sic quod ipsius fuit,
alii concedere non potuerint. Quod si vero aliquid dedere Kurkio
Birkarli, villas puta, vel id genus, hoc videtur factum non tam
aliquo ex pacto, pro impetrando ab eo tributo, quam ut concederent
ei, pro opera laboreque impensa in bello. Quicquid autem
sit de Kurkio & Tavvastiis, illud saltem manet certum, gentem esse
oriundam non ex Russis, nec, quod putant aliqui, ex Tattaris, sed
plane ex Finnonibus, ejectam ex patria, quæ semel iterumque
sedibus mutatis, tandem veniret in terras, quas nunc colit. Dictam
autem ex ultima migratione Lapponicam, illam etiam, quæ ante
Fennica est nominata, quia sic est dicta Suecis, qui illius partem
maximam imperio subjectam suo habuerunt. Nempe postquam
Sueci ex Finnonibus de profugis aut ejectitiis illis cognoverunt,
noluisse scilicet amplecti religionem Christianam, ac iccirco coactos
esse novas sibi quærere sedes, hosque ideo Finnonibus didicerunt
Lappos nuncupari, nomenid & ipsi eis indiderunt. Inde acceperunt
Dani, atque Saxo, post Zieglerus, qui versatus est in Suecia,
tum Damianus Goës, quæ scripsit de Lapponibus, ab Olao &
Johanne Magno accepit. Sic deinde nomen Lapponum invaluit de
gente omni, quæ tenet occupatum, quicquid est terrarum à sinu
Bothnico ad septentrionem, maxime cum omnis veniret sub imperium
Suecorum, qui eam Lappicam, seu Lapponicam nominarunt, excepta
parte exigua in littoribus Norvagiæ, quæ proinde nomen vetus
servat, & Finnonica vocatur, item alia versus mare album, quæ à
Moschis dicitur Cajanica. Quanquam hi & Loppos quoque vocent
vocabulo, quod sine dubio & ipsi à Finnonibus vicinis
acceperunt.

CAP. VII.

De religione prima Lapponum.



Postquam vidimus, quæ fuerint origines initiaq;
gentis Lapponicæ, nunc ad ipsam veniendum. Ante omnia

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0080.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free