- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
59

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

cum cultu cætero, & consuetudinibus aliis transtulerunt in
Lapponiam. Ad hos duos Jumala & Turrisas, seu Thor (si fuere duo)
addidisse puto tertium, nimirum Solem. Colligo ex eo, quia Solem
hodieque referunt in numerum Deorum. Præterea est Solis cultus
generalis quasi apud omnes gentes barbaras paganicasque. Quæ
si coluerunt Solem propter splendidissimum ejus lumen, quo illustrat
omnia, & calorem, quo fovet, licet degerent in regionibus,
quarum cœlum est benignum, aër clemens; quanto putamus magis
cultum à Lapponibus, qui haud brevi tempore versantur in
continua quasi nocte, acerbissimisque frigoribus uruntur. Sed de Sole
dicam amplius in sequentibus. Atque isti quidem dii Lapponum
antiquissimi, sed majorum gentium, ut Latini nuncuparunt. An
habuerint & aliquos minorum gentium, dubitari potest. Quia
tamen hodieque colunt quosdam, ut liquebit ex sequentibus, atque
coluerunt quondam Finnones, ut docet Wexionius, vix ambigo,
quin & hoc detulerint secum in Lapponiam. Wexionius sic
habet de his diis ex Sigfrido Aronis Lib. X. Desc. Suec. c. 1. Fuerunt
& Fennis olim sui deastri,ut Careliis Rongotheus, secalis; Pellonpeko,
hordei; Wieracannos, avenæ sationi favens. Egres olera, pisa, rapas,
linum, cannabimque protegere creditus est. Vko cum conjuge Roune
tempestatibus præesse; Kækre pecudes à bestiis protegere; Hyse lupis
& ursis imperare. Nyrcke Scyurorum, Hyttavanes leporum venatio
ni favere
. Ex his quin nonnullos venerati sint & Lappones, vix
ambigo, præsertim eos, quorum opera & auxilio ad negotia sua
videbantur indigere, quales sunt præsertim, qui serviunt venationibus,
qui tuentur pecudes à feris bestiis, & id genus. Nam cæteros, cum
agros nullos colerent, nec sererent frumenta, tanquam parum sibi
utiles, haud dubie neglexerunt. Cæterum an his coluerint
nominibus, haud dixerim, cum nil extet de eo in memoriis antiquis, nec
ex hodiernis eorum rebus certi quid possit colligi. Sed nunc est
videndum, quali Deos, quos hucusque memoravimus, sint prosecuti
cultu. Verum & de illo nihil certi dici potest, nisi ad præsentia
respicere velimus, id est, ea tradere, quæ nunc quoq́; à Lapponibus
in hoc negotio attenduntur. At hoc fiet in sequentibus, ubi de

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0083.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free