- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
63

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

templum, quia fuit non ad illum modum, sicut vulgo solent
templa fieri, cum tecto parietibusque clausum, sed circumdatum
qualicunque sæpimento. Id enim hoff est proprie, quod ex eo
liquet, quia hodieque hoff, locus septus in ambitum, de cætero
licet patens, sed & monshoff quod Latinis halo, id est, circulus, qui
ambit lunam, ob similitudinem haud dubie, quam habet cum
sæpimentis, quibus signa statuasve deorum circumdare veteres
solebant. Neque alia fuere templa veterum Romanorum, nam &
illa patebant. Unde Festus: Templum locus, qui ab omui parte
adspiti, vel ex quo omnis pars videri potest
: Si fuisset locus iste clausus
tecto, adspici profecto ab omni parte minime potuisset. Atque
tali templo clausus Jumala fuit, etiam in sylva sive luco in Historia
Olai: Their Komo fram i rioder nokurt; i riodreno var mikit
skidgarde, oc hurd firi læst
. Hoc est: ad lucum accesserunt quendam,
& in luco altum sæpimentum janua clausum fuit
. Habes ecce hic
sæpimentum, habes quoque januam, qua excluduntur, qui non
admittuntur ad Deum, & habes hæc in luco quoque, ut appareat, etiam
in luco ipso fuisse hoff, id est, templum, nec hoc posse luco opponi.
Nempe veteres communiter in lucis deos habebant suos, nec
tamen habebant sic repositos, ut quæ propria maxime sanctissimaque
sedes dei esse deberet, non limitibus describerent quibusdam,
id est, facerent hoff, quod Latini appellabant templum. Hæc de
Jamula, priscoque ejus apud Biarmenses cultu prodita veteribus.
De Thorone vero, sole, cæteris, nil legitur, nisi quod pertineat ad
tempora religionis Christianæ, atque superstitionem, quæ nunc
etiam in ipsis durat, de qua capite peculiari agetur.

CAP. VIII.

De religione Lapponum secunda,
sive Christiana.



Ut gentes cæteras, sic & Lapponicam, post
diuturnas paganismi tenebras religionis Christianæ lumen

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0087.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free