- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
64

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

collustravit. Quare nobis & de ipsa nunc dicendum. Ante omnia
quærendum, quando id sit factum, quoque primum tempore
nomen Christi cœperit à Lapponibus audiri. Sed hoc dictu
admodum difficile, quia nil de eo consignatam litteris habemus.
Equidem testatur Dn. Plantinus, seculo superiori demum ipsos dicere,
se primum de religione Christiana cœpisse audire, indeque colligit,
egressos à Finnonibus, priusquam ipsi Finnones fuerint conversi
ad religionem istam. Verba ejus in præfatione memorata sæpius.
Constat cum praterlapso proxime scculo primum deprædicaretur
Evangelium, Barbaris totum salutis negotium fuisse inauditum, ut ne
fando quidem faterentur se de Christo inaudisse
. Verum ut ut istoc
tradant, tamen fides eis adhiberi difficulter potest. Constat enim
ex adverso, jam temporibus Ziegleri cognitum habuisse religionem
Christianam, quosdam quoque ipsorum coluisse. Vixit
autem Zieglerus ab initio proximo præterlapsi seculi, ut qui cladi
Holmensi à Christiano tyranno factæ interfuerit, eamque
descriptione luculenta memorarit. Quin imo Zieglerus sic de ea re,
ut videatur memorare veterem, & ante ista tempora non ignoratam.
Religionem Christianam, inquit, subinde admittunt in gratiam
regum, quibus parent
. Dicit, Regum, ut non modo Christierni
tempore, & sæculo præcedente proximo, sed & ante ipsum, & sic
sæculis superioribus intelligatur, nomen Christi, & religionis
Christianæ cognovisse. Ac profecto quis crediderit, tot reges
Christianos religionis Christianæ plane nullam habuisse curam in
Lapponibus, atque licet sub imperio haberent suo, passos tamen esse
ipsos vivere impictate paganica, & ne nomen quidem Christi, aut
religionis Christianæ ipsis fecisse notum. Cum præsertim extent
litteræ Erici Pomerani Regis, quibus monet Consistorium
Upsaliense, ut mittat Sacerotes ad erudiendos Lapponas. Quarum
argumento postea & Carolus Nonus, suum Suceciæque jus in
Lapponas contra vicinos asseruit, qui sic inter alia: Sao hafvver och
Konung Erich af Pommeren, o ansett att han vvar soa vvæll Konungi
Dannemark och Norige, som Suerige, Ikrifvvet Vpsala capittel till att
the skulle foer aordna præster uthi Lappmarken
. Hoc est: Rex

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0088.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free