- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
66

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

apud eos vel ardorem, nec secutos esse hanc religionem, quod præferrent
suæ veteri, crederentque sibi necessariam ad salutem, sed exterius
solum modo, & ins peciem, ut haberent eam inter instrumenta
aucupandæ gratiæ regiæ, & avertendi mali, quod imminuisset, si
pertinacius obstitissent illi. Atque huc spectabat, quod conjugia
celebrarent evocato & præsente sacerdote Christiano, quod liberos
à se editos deferrent ad templa, Christianoque ritu curarent
baptizari. Erantque ista duo præcipua, intra quæ religio ista
subsistebat. Itaque & sola ab Olao Magno memorantur. Nam verbi
divini prædicatio, & informatio cætera in religionis Christianæ
capitibus præcipuis omnino pæne tum ignota ipsis. Quod apparet
facile, quia testatur Zieglerus, Præsules plerosq; curam instituendæ
gentis ejus abjecisse
. Colligitur & ex notitiis antiquis diœcesium,
& populorum, qui cuique sint adscripti. Nulla quippe ibi mentio
diœceseos Lapponicæ, vel templi alicujus, vel in universum
Lapponum ad diœcesin aliquam spectantium. Denique si fecissent ipsi
officium suum, quod ita necesse fuerat, ut ab Erico Pomerano
admonerentur per litteras, ad mittendos in Lapponiam sacerdotes, uti
supra vidimus. Laborat equidem Olaus Magnus, hoc, & cætera,
quæ affert de religione Christiana minus propagata in Lapponibus
Zieglerus, revellere, lib. IV. Historiæ suæ. c. 19. sed tamen testari ipse
cogitur, extremi Aquilonis populos ad fidem catholicam in tot
retroactis ætatibus & seculis integraliter haud vocatos esse
, id est, verbum
Dei atque Evangelium non audivisse. Unde & in cap. 17. ejusce
libri sperat tantum, fore, ut aliquando fiant Christiani, & verbum
audiant divinum. Spes est, ait, ut aliquando audita divini verbi vera
prædicatione ad communionem Christi fidelium accedere non tardent
.
Atque hic religionis Christianæ quidem status apud Lapponas ad
tempora Gustavi usque. Miserabilis videlicet, & quià paganismo
veteri differret nihil, nisi solo nomine, & externis ritibus
quibusdam, quibus nomen Christianum Lappones utcunque studebant
tueri. Ut non immerito conquestus fuerit Damianus à Goës,
æqualis & amicus licet Johannis & Olai Magnorum, in Regionibus
Lapporum nullam Dei & Christi cognitionem esse. Nam quod Olaus

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0090.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free