- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
69

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

mandavimus, sicut & eidem per præsentes mandamus, ut det
operam quantam potest, per pias Christianasque adhortationes ac
informationes, quo prædicti Lappones pervenire queant ad veram
DEI
agnitionem, Baptismum, & religionem Christianam &c.

Longe vero magis hoc factum, temporibus sequentibus, & sub
Carolo, Gustavo Adolpho, & Christina Regibus. Tum enim
adjecta duo præcipua subsidia, sine quibus subsistere viresq; aut
incrementa sua capere religio non potest. Templa intelligo & Scholas,
quæ tum primum in Lapponia sunt constituta. Templa
ædificari primus curavit Carolus Nonus, quod testatur Olaus Petri:
Carolus IX. ait; templa in singulis marchiis ædificanda, & cuilibet marchiæ
pastores præficiendos, Regioque sumptu sustentandos & clementer, &
diligenter procuravit
. Sic Andreas Buræus in Descriptione
Sueciæ. Templa, inquit, in quibus sacra per aguntur, Carolus Nonus iis
locis ædificari fecit
. Idem Balius Lib. VII. Hist. Eccl. cap. 5. Rex
Sueciæ Carolus Nonus curabat templa ædificari in Lapponia
. Et Joh.
Tornæus: I Konung Carl den IX. effterste regiments tiid begynte
Kyrkior allarfoerst byggias i Torne Lappmark
. Hoc est: Circa finem
Imperii Caroli Noni primum cœpta ædificari templa in Lapponia
Tornensi
. Qui & templa illa nominat, nempe Tenoteis & Jukas jærff,
quorum alterum An. M. DC. alterum triennio post conditum, sumptu
Regis. Secuta hoc exemplum Christina, quæ post inventam ibi
fodinam argenti publico diplomate circa An. M DC XL. quatuor
ibi extrui curavit in Arwitzierf, Arieplog, Silbojoch & Nasafiell
uti verba diplomatis illius manifeste testantur. Inde ergo templa
Christiana etiam in ipsa Lapponia, numeranturquę hodie in
Aongermanniæ Lapponia unum, quod vocatur Aosalo, in Uma Lapponia
unum, cujus nomen Lyksala, in Lapponia Pithensi quatuor, quorum
nomina sunt Graatræsk, Arvvitzierfs, Storasvvavvyks, & Arieplogs
templa
. Fuerat & quintum ibi, Silbojochs vocatum, sed id ante
annos plusculos à Danis dirutum & ignibus deletum est. In
Lapponia Lulensi tantum unum est, Iochmoch dictum. Habuit equidem
& alterum, Nafrilocht, vocatum. Sed id periit incendio fortuito
ante tempus non ita diuturnum. In Lapponia Tornesi

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0093.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free