Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
numerantur tria, Iuckochsierfs, Rounala, & Enotaches templum. In Lapponia
Kimensi tantum unicum Enare vocatum, Quæ omnia numero sunt
tredecim, hodieque duabus Silbojochs videlicet, & Nafrilochts
exceptis, manent sarta tecta, & à gente Lapponum frequentantur.
Sicut isthæc omnia testatur Samuel Rheen, in Lapponiæ descriptione
calamo exarata, quam nunc aliquoties laudavi. Habent autem
rempla hæc conditores Reges, primumque Carolum Nonum, sicut
dixi, qui ea sumptu publico curavit ædificari. Quod confirmat Jo.
Tornæus, quando de extructione ipsorum: Och skedde detta alt, pao
Cronones omkostnao. Hoc est: & fiebat ea omnis sumptu Coronæ.
Unum solum est excipiendum, Rounala dictum, quod in Lapponia
Tornensi structum sumptu privato à tribus fratribus gentis
Lapponicæ, ornatumque campana. Quæ ipsorum pietas eo majorem
meretur laudem, quod quicquid ad id ædificium requirebatur materiæ
ac lignorum, id omne comparare sibi ex Norvagia, inque locum
destinatum per rangiferos suos devehere coacti fuerint. Narrat rem
Jo. Tornæus verbis, quæ sic transtuli: In Marchia Tornensi pagus est
in medio montium, qui dividunt Sueciam à Norvagia situs, qui Rounala
vocatur, in quo tum habitabant Lappones sat opulenti. E quorum numero
tres fuere fratres, viri probi honestiq;, qui cum viderent hic illicque in
Lapponia ædificari templa, ipsi quoq; amore studioque verbi divini, suo
sumptu in dicto pago templum aliquod extruere cœperunt. Materiam
ligneam ad eam ex Norvagia devehebant traus dictos montes, itinere
longissimo, & plus difficili molestoq; quam quis facile possit credere. Post
& campanam ad id suo ære compararunt. Est exemplum hoc eo
magis memoratu dignum, quod paucissimi ex iis etiam, qui civiles,
culti, & in pietate singulares ac eximii videri cupiunt, id hodie
sequantur, adeo non æquent, multoque minus superent. Cæterum species
formaque illorum templorum simplex quidem, ad hos usus tamen
apta satis; Materia caudices lignei, quibus vulgo domus extrui per
Sueciam consueverunt. Adjuncta quoque habent ædificia sustinendis
campanis, item domicilia in usus sacerdotum, & procul
adventantis multitudinis, tempore hyberno præsertim, ut se ignibus
instructis in foco queat recreare. Quod videtur primum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>