- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
75

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

religionis Christianæ, inter Lappones amplificationem explicavimus.
Verum sicut omnium initiarerum sua inveniunt obstacula,
ita factum & cum verbi divini prædicatione, & cum cæteris huc
pertinentibus negotiis. Ante omnia res erat plena difficultatis ac
laborum, scholam conservare, præsertim extra Lapponiam, &
ad eam trahere Lapponicam juventutem. Igitur secunda vice
actum de ipsa cum Gustavo Adolpho Rege, per illustrem virum,
Dominum Johannem Skytte, liberum Baronem in Duderhoff,
Regnique Senatorem, atque, quod ad immortales ejus viri
laudes pertinet, de novo constitutum, ut deinceps esset Schola,
verum ipsa in Lapponia, & Marchia Umensi, prope templum Lyksala,
unde dicta schola est Lyksensis, ut ex testimonio examinis ibi
instituti apparebit in sequentibus. Et Olaus Petri, de Gustavo
Adolpho: In ipsa Laplandia scholam introduci judicavit operæ
pretium & necessarium, in qua suo cœlo & aëre fruerentur, nec avito suo
desuescerent victu, aut assuetæ vita tædio afficerentur. &c. Favit
cœptis amplius clementia singularis Dei, quæ huic Regio, pio, &
prudentissimo animo & conatui addidit calcar per Senatorem, Illustrem &
Generosum Baronem, Dominum Iohannem Skytte &c
. Hæc secunda
Schola gentis Lapponicæ, firmata Regio diplomate, cum
Gustavus Adolphus esset in Germania bello implicitus gravissimo,
quod non impediebat tamen, quo minus curam ageret Lapponiæ,
ac in ea confirmandæ pietatis Christianæ, Anno M DC XXXII.
Adscribam verba Regii diplomatis, licet longiora, ut Latine
reddita sunt à Baazio: Nos Gustavus Adolphus D. G. Suecorum,
Gothorum Vandalorumque &c. Rex significamus, quanquam dilectissimus
Pater noster, piæ memoriæ Carolus IX. olim Rex Sueciæ, sicut & nos
ipsi, postquam divina providentia in solium Regni ascendimus, sedulo
incubuerimus, ut subditi nostri in ultima plaga septentrionali
habitantes, dicti Lappones, litteris & artibus liberalibus imbuerentur,
recteque innegotio salutis informarentur, tamen difficultas temporum
nostrorum, quæ tumultu bellico omnia liberalia turbat, pium nostrum
propositum hactenus impedivit. Verum ne pia intentio plane concidat,
ordinamus & constituimus Nostrum Regnique Sueciæ fidelem

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0099.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free