- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
98

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

quotiens se ostenderit stantem velin littore, vel in navigio apud ipsos,
toties ajunt piscaturam effecisse felicem, aves quoque prætervoantes,
dejecisse globis plumbeis bombarda sua emissis, & donasse præsentibus.
Memorant porro ita primum esse cognitum aliis, præter Lapponas, quod cum
præfectus quidam regius iter faceret præter montem, in quo putatur
Storjunkare domicilium habere suum, Lappo, qui monstrare viam ipsi
debuerat, substiterit, manubrium securis suæ demiserit in glaciem, securimque
verterit in orbem, fassus id se facere in honorem ejus, qui domicilium
suum ibi habeat, propter beneficia, quæ superius sunt dicta
. Conveniunt
hæc præcedentibus, quia pariter Storjunkare faciunt Dominum ferarum,
avium, piscium, ejusque beneficio à Lapponibus hæc ostendunt
obtineri. Neque obstat, quod unius tantum montis mentio
hic fiat, in quo habeat domicilium. Plures quippe is præfectus
non est prætervectus, ut de pluribus mentionem Lappo facere
necesse non habuerit. Sed & à habitu vestituque ejus pariter, ut ab
officio munereque nomen indidisse ipsi possunt, præsertim per
Lapponias Norvagiæ viciniores, maxime Luhlensem. Quo habitu
quia se non præbuit vilendumin Lapponia Tornensi Kiemensive,
fieri potest, ut nec isto nomine coluerint, sed generali appellarint
Seitā, à quo aucupii, venationis, piscationis commoda se crederent
habere. Venio ad Deum tertium, quem communem habent cum
plerisque omnibus paganis. Ipsi Baivve vocant, quod Latinis Solem
denotat. Hunc honorant primum, quia lucem eis affert, ac calorem:
Olaus Magnus lib. III. c. 2. Solem toto æstatis cursu eis lucentem
adorant, gratias ei offerentes, quod lumen contra tenebras perpessus, &
calorem contra immensa frigora adducit
. Deinde quia generationis
omnis credunt auctorem, ipsiusque beneficio nasci omnia existimant.
Dictus auctor: Solen haolla the foer een moder foer alle
lefvvande diur
. Hoc est: Solem putant matrem esse omnium
animalium
. Ante alia vero curare putant rangiferos, fovere eos calore
prolemque ipsorum, ut cito succrescat pulchris incrementis, viresque
ac robur accipiat. Idem: Solen haolla the conservera theras
reenfoster, och meddela them then naturlige vermen, att the vvælmao
triifvvas
. Hoc est: Arbitrantur Solem conservare fœtus suorum

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0122.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free