- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
99

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

rangiferorum, ac subministrare illis calorem naturalem, quo possint bene
crescere
. Quia ergo tanta Solem credunt præstare beneficia,
viventibus præsertim sibi in terris frigidioribus, ubi calor nativus
facile minuitur, & sæpe penitus extinguitur, alimenta quoque sua
præcipue habentibus ex pecore rangiferorum: iccirco putant æquum,
ut & ipsum honore maximo prosequantur. Quo accedit, quod
ipsius reditu, recipiant diem, quem amiserant recessu, non per diem
unum alterumve, sed & hebdomadibus haud paucis. Quibus elapsis
novo eos, ipsoque tanti temporis defectu gratiore quotannis
afficere beneficio videtur. Cæterum hos Deos, quos jam dixi,
maximos putare, sic honorant, ut seorsum singulos suo certogue
prosequantur cultu. Consistit is in hisce rebus, ut primum loca certa
habeant, cultui cujusque consecrata; deinde peculiaria ipsis
erigant signa illis in locis, atque simulacra; & denique sacrificia
diversa faciant. Locus, quo Thoronem sive Tiermes suum colunt, est
plerumque à tergo tugurii cujusque, qui est deditus huic
superstitioni, distans tamen spacio, quantum unius fere teli jactu potest
definiri. Eo loco ex tabulis erigunt instar mensæ majoris, subnixæ
pedibus, in qua collocent deinde signa sacra. Estque mensa hæc
instar aræ alicujus apud ipsos, quam circumdant ramis arborum ex
betulis & pinis. Neque minus viam à tugurio ad id Thoronis
sacratium ornant, stratis ramis foliisque arborum prædictarum.
Samuel Rheen, The upresa een lafvva baak foer sine kottar, tree
alnar hoeg fraon jorden, och upættia vvackert bioerk och grahn riis
rundt kring om Lafvvan. Item the stroe och bioerkriis alt ifraon
sina kottar in till Laafvvan pao marken
. Hoc est: Post tuguria sua
erigunt tabulatum ad tres ulnas distans à terra, circum quod ramos
betulinos atque ex pinu arbore collocant in ambitum ramis quoque betulinis
viam sternunt totam à tugurio ad tabulatum
. Est ergo Lapponibus
id tabulatum pro ara, sicut dixi, sive basi, rami vero betulini pro
templo sive sacrario, ubi signum Thori sui collocant. Pæne ad eundem
modum loquitur de Seitha Tornensium & Kiemensium Jo. Tornæus,
ut vix fuerit alius, nec à Thorone diversus, præter solum
nomen, nisi quod de tabulato nihil memoret. Verba ejus ita se

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0123.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free