- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
104

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

habeantur. Quia ergo certi nihil de ipsarum morbis illis potest definiri,
aut citra omne dubium cognosci tempus, quo eos patitur unaquæsibet,
sexum omnem ejecerunt ab prædictis locis, ne per imprumndentiam
polluti Deos redderent iratos. Juvat conjecturam nostram,
quod à Damiano Goës proditur, putare Lappones, id genus
excrementi, quod per morbum prædictum egerunt fœminæ,
dæmones non posse ferree. Postquam enim ostendisset, Lappos
suis artibus naves medio retinere cursu, addit, illud malum
emendari solo virginum excremento foris navium & transtris illis, à quo
spiritus illi natura abhorreant
, hocq́; ait, se ab ipsis incolis accepisse. Venio
ad simulacra, solent enim Deos istos colere & simulacris aliquibus,
sive signis. Ac Toronis quidem sive Tiermes semper est ex ligno,
unde & muora Iubmel h. e. Deus ligneus ab ipsis dicitur. Et
quoniam non minus in Lapponia Tornensi, quam in cæteris ex
ligno habent, ipsos quoque Tiermes colere, tametsi Seitam
nominent, vero consentaneum videtur. Meminit illius etiam Petrus
Claudi in descriptione Norvagiæ. En part inquit, giœra sig ett stort
træbælete, och sættia thet nogonstades hen i en Sula under ett field
. Hoc
est: Aliqui ligneum fabricant sibi simulacrum bene magnum, idque
sub monte in spelunca quadam reponunt
. Lignum quo utuntur,
betulinum est. Ita docet Samuel Rheen. Quot inquit mactant
victimas, tot idola erigunt in honorem Thori, eaque idola faciunt ex
heila
, vel si mavis ipsa ejus habere verba. hao maonge reenar Lappen
till offer slachtar, sao maonge af gudabelæten skall han upsættia Thor till
æhra, desse belæten giorde the af bioerk
. Formant vero cum effigie
specieve prorsus rudi, ut tamen in summo utcunque caput humanum
videatur referre. Ita namque Dn. Matthias Steuchius in
suis ad me litteris: Parens meus mihi retulit esse ingentes trabes. (illa
Thoronis idola, de quibus præcedit) quibus addita est rudis aliqua
figura, humanum vultum referens
. Is Steuchüparens, cujus ista
scribit auctoritate, Superintendens est Hernosandensis, cujus sub
cura constituta est pars maxima Lapponiæ, quantum pietatem &
religionem attinet, ut non possit non peritus esse harum rerum.
Addit amplius Samuel Rheen, formare caput ex radice, corpus
reliquum ex stirpe. Desse belæte gioera the af bioerk af thes root

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0128.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free