- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
116

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

cum vero leves, signum benefici & propitii Stoorjunkari, cujus ut
præveniant inimicitias, peculiare ipsi vovere sacrificium coguntur
. Et
de hoc accipiendum, quod legitur apud Peucerum in de divinat.
p. m. 282. Ituri venatum, aut piscatum, aut aliud aliquod incepturi,
præmissis quibusdam adjurationibus, suos deos, quos consulunt, tentant loco
movere. Hi si facile sequantur, annuunt instituto, & successum promittunt,
si renitantur, successus negant; si omnino se loco moveri non patiuntur,
offensos sese ostendunt
. Non fit hoc omnibus in negotiis, nec
omni tempore, sed cum substernendum gramen, uti dixi. Alias
Deorum voluntatem tympano explorant, de quo alibi est actum.
Superest nunc tertium, quando sacrificium faciendum Soli. Fit
hoc non ex masculino sexu verum fœminino, nec rangiferis adultis,
verum junioribus. Quod testatur idem, quem in hisce unicum
habemus auctorem, Samuel Rheen, his verbis: The offra henne
unga reenar, och serdeles the, som æro af vvaiio koenat
. Hoc est:
Victimas ei (Soli) mactant rangiferos juniores, & præsertim sexus
fœminini
. Ritus pæne idem, qui expositus est in superioribus, nisi quod
per aurem dextram rangiferi trajiciant filum album, in signum
victimæ Soli destinatæ, cum in victima Stoorjunkari trajiciant
rubrum. Idem: The siiy een huit traod igenom rheens hœgra œra, till
en beteknelse, at offret stall Sohlen tillhoera
. Hoc est: Filum album
trajiciunt per aurem dextram rhangiferi, in signum victimæ spectantis
ad Solem
. Deinde circulum faciunt ex ramo non betulino, verum
saligno, in quo carnium frusta suspendunt, eum collocant in tabulato
simili Thoronis, post tugurium suum: Nær rheenen ær slachtat,
inquit, taga the ett liitet stiike kioett af alla des ledamœtar, thet the
sættia pao een ovvredin vviidia som ær so vviid, som ett half tunna
band, huilket the uphængia pao een hoeg lafvva baak om kotten, ther
the och offra Thoren
. Hoc est: Poitquam mactarunt rangiferum,
particulam capiunt minutam carnis de quolibet membro, eamque
suffixam in circulo saligno tantæ magnitudinis, ut æquet circulum, quo
vasacere visiaria, tonnæ dimidiæ vocata, solent vinciri, suspendunt in
tabulato alto post tugurium eo loco, ubi sacrificia etiam Thoroni faciunt
. Non
plane idem hoc est tabulatum sed simile, cum tabulato Thoronis, ut

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0140.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free