- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
117

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

jam supra dixi. In eo differt, quod hic simulacrum nullum, ac ne
cornua quidem eriguntur. Nempe victimæ quia ætate juniores,
ideo cornibus sunt destitutæ. Ne tamen plane nihil sit, quod Solis
referat speciem, ideo præcipua ex ossibus victimæ reponunt in dicto
tabulato in orbem collocata sive circulum. Alle the fœrnembste
been lœggia the i cirkelvviis pao lafvvan
. Hoc est: Cuncta ossa,
quæ præcipua sunt, in circulum collocata ponunt in tabulato
. Atque
hic est ritus, quo sacrificia & Soli faciunt. Cæterum præter deos
hosce tres majores, habent quoque alios minutos, ac veluti minorum
gentium, ut ostendi jam in præcedentibus, præsertim manes
defunctorum, & catervam sive cœtum Juhliorum. Manibus nulla
certa dans vocabula, sed generatim mortuos seu defunctos,
lingua sua Sitte nuncupant. Sed nec figuris eos colunt
singularibus erectisque, ut Thoronem vel Stoorjunkare. Tantum
certa eis quædam offerunt sacrificia. In quibus primum
dant operam, ut voluntatem defuncti explorent per tympanum
suum, an nimirum cupiat se ista victima coli. Quod fit pulsato
ritu suo tympano, adjectaque cantilena istiusmodi: Maiite vverro
jabmike site
, hoc est, quodnam sacrificium poscitis manes? Sic
annulo indicante victimam, quæ ipsis placeat, deinde per aurem
dextram animalis immolandi trajiciunt filum coloris nigri. Dictus
sæpe auctor: Igienom reeneus hoegra œra, som saoledes offras skall till
doeden, vvarder siidd cen svvart traod
. Hoc est: Per aurem
dextram rangiferi defunctis offerendi, trajicitur coloris nigri
.
Anonymus, qui docet & de cantilena superius allata, religari scribit filum
illud circa cornua, idque esse è lana. The reenar och creatur som
offras doeden, om theras horn maoste bindas een svvart ulle traod
. Hoc
est: Rangiferi vel animalia, quæ mactantur defunctis, habere debent
filum laneum coloris nigri ligatum circa cornua
. Hoc modo signata
dedicata victima veniunt ad mactationem ipsam. Carnes victimæ
absumunt suos in usus, exceptis particulis una cordis, altera
pulmonum, quas singulas dividunt in partes tres, & susffigunt in bacillis
tribus, post sanguine victimæ delibutos defodiunt in tera.
Memoratus Anonymus: The taga ett styke af hiertat och lunga, tet de

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0141.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free