- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
141

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

Imponunt autem ei annulos, tum addita cantione pulsant. Quod si
circumeant in eo dextrorsum, ad modum cursus solaris, fausta
omnia præsumunt; sin vero sinistrorsum, modoque contrario, omnia
metuunt adversa. Idem Samuel Rheen. Mær the vveela och foerfara
om lycka och olycka, leggia the sammaledes sin tillsamman bundna
ringhnippa pao Soolennes figur; om nu ringerna loepa rætt omkring, och
effter Soolennes gaong, nær the slao pao trumben, betyder der lycka, godt
hælsa och vvæltrefnad, baode foer menniskor och andre creatur,
antingen the æro nær eller fierran. Men om ringerne ike loepa rætt
omkring effter Soolennes gaong, thet betyder olycka, ohælfa, och alt ondt
.
Hoc est: Cum eventus prosperos vel improsperos explorare cupiunt,
eundem annulorum fasciculum imagini Solis imponunt in tympano. Si
jam annuli recte circumeunt ad cursum Solis in tympano, colligunt ex eo
fortunam secundam, valetudinem, & incrementa læta, cum hominum,
tum animalium aliorum. Quod si circumeant ratione contraria,
& adversum Solis cursum, colligunt inde infortunia, agritudines, &
mala omnia
. Ratio collectionis hujus non obscura. Solem
quippe, ut est dictum in superioribus, causam credunt omnium
incrementorum. Quando igitur annuli indices cursum ejus sequuntur,
incrementa videntur læta monstrare, inhærendo ejus vestigiis,
unde læta proveniunt. Vtuntur autem isto explorandi modo cunctis
suis in negociis paulo gravioribus, ut cum faciendum iter, cum
exercenda venatio, cum movenda sedes, vel quid simile agendum,
sicut alias cognovimus, & liquebit amplius ex sequentibus. In
venatione instituenda quando tympano utuntur, dant præterea
operam, ut quo spectet annulus in eo, ortum, an occasum versus,
observent, quia eo iter sese facere debere credunt, ut venationem
habeant felicem. Olaus Petri: Venatum ituri membranam: ut fiat
distenta, supremam igni applicantes, ranam in centro positam
frequenti mallei sui pulsatione tam diu exagitant, ut in aliquo pictorum
animalium consistens, Ortum vel Occasum, Septentrionem vel Meridiem
versus, vel præfatorum lineas intermedias aspiciens, doceat artificem
& venatorem, quo eo die tendat, vel quoduam animal, pisces, aves,
vel alias feras eo die insequatur
. Venio ad tertium tympani usum

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0165.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free