- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
153

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

Coronæ Magnus Rex nequibat, quod validiores essent Lappones
Suecorum viribus, verum quod ad subigendos eos integro cum exercitu
impensas facere inutile videret. Victi ergo Lappones dolo
astuque à paucis privatis, & privata impensa, circa Annum Christi
MCCLXXVII. atque ita victi, ut deinde obedire Birkarlis, & per
hos Sueciæ Regibus compellerentur. Utrum vero ita victi omnes,
illi etiam, qui trans montes Norvegiæ versus Oceanum tenuere
littora, & Finni, seu Lappsinni sunt vocati, haud satis manifestum est.
Nisi quis ex eo colligat, quod in Schedis antea laudatis memorentur,
subacti ad septentrionale juxta atque ocidentale mare. Quicquid
vero sit de hac re, illud caret dubio, quod primi fuerint Sueci,
qui gentem Lapponum subjecere. Ipsorum postea secuti exemplum
cæteri vicini, partemque aliquam vindicarunt sibi Norvagi,
partem Moschovitæ. Ita factum, ut deinde tribus diversis
subesse Regibus cogerentur. Andreas Buræus: Lappones nostro
sæculo tribus parent regibus, Sueciæ videlicet, Norvegiæ & Russiæ
. Petrus
Claudi in descriptione Norvegiæ: Nu ære Siœfinnerne den Norske
Kronen undergifvven, och Fielldefinnarne ære tre kongar skattskylldige
:
Hoc est: Nostro tempore Finnones maritimi Corona Norvegiæ sunt
subditi, at vero Finnones montani tribus regibus tributa pendere
coguntur
. Sed de cæteris solliciti non sumus. De Suecis constat, quod
aliquot retro sæculis imperium habuerint dimidium inde à
Tidisfiorden usque ad Walangar, in Lappofinnos etiam, seu Finnones
maritimos. Quod tradit etiam Rex Carolus Nonus in mandato à
se dato Legatis ad Regem Daniæ. Det ær nogsampt bevviisligit,
att Svveriges Crono hafvver af aolder ifraon Titisfiorden och till
Walanger hafft halfparten uthi all rættigheet, sao vvaæll andelig som
vverdzlig, baode uthlagor, saakfall, landfolk, Fiskerij liika emoot
Dannamarks och Noriges Crono
. Hoc est: Demonstrari sufficienter
potest, Coronam Sueciæ inde à temporibus antiquis à Titisfiorden usque
ad Walanger habuisse partem dimidiam omnium Iurium, tam sacrorum
quam civilium, sive tributa, sive pœnas, homines, piscaturas concernant,
in respectu ad coronas Daniæ Norvegiæque
. At vero à Malanger ad
Waranger usq; tenuere tertiam, unam vindicantibus sibi Norvegis,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0177.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free