- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
154

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

alteram Moschovitis usque ad annum MDXCV. quo à Moschovitis
per pacta publica ipsorum quoque partem consecuti sunt.
Cætera montana & viciniora possederunt semper soli, atque etiam
nunc possident, inque colonos eorum inde à temporibus Magni
Ladulaos per annos quadringentos circiter imperium exercent.
Fuit autem ea ratio imperii hujus ab initio, ut ex pollicitatione
Regis Magni, Lapponibus præessent Birkarli, tributa & id genus eis
imponerent, exercerent cum ipsis commercia, omnesque ex ipsis
caperent utilitates. Regi vero quotannis in signum potestatis
supremæ, darent certum pellium numerum. Sic enim habet sæpe
laudata scheda Buræana. Birkarlarna fingo sao breef af Kong. M.
att the sulle hafvva Lapparna, som æn tao bodde uth med Bottnen,
med allan skatten och Laxfisken, allenast att the goffvvo kronan
naogra timber graoskin till een vvederkænnelse
. Hoc est: Birkarli
impetrabant litteras à Majestate Regia, quibus Lappones, qui tum
adhuc habitabant ad littora sinus Bothnici, tradebantur potestati eorum,
cum tributis omnibus & piscatura Salmonum, modo in signum subjectinis
Coronæ darent certum numerum pellium ex sciuris griseicoloris
.
Atque hoc jam est, quod dicit Olaus Magnus lib. IV. c. 10. de
Lapponibus. Præsides communi plebis consensu Bergchara, id est, viros
montium appellatos, habent & venerantur, quibus etiam pelles pretiosas,
pisciumque multa genera, tam vice tributorum Regi Sueciæ pendenda, quam
propria liberalitate donata pendunt
. Vocat Præsides Lapponiæ
Bitkarlos istos, propter causas, quas superius attulimus. Neque
habuerunt ea tempestate alios, per quos regerentur nomine publico
ut constabit ex sequentibus. Et ideo Zieglerus ait appellatos esse
reges. Præsidem, inquit, eligunt propriis arbitriis, quem Regem
vocant, verum Rex Sueciæ jus administrationis donat. Is veste rubra
induitur
, hoc est, ipsi insigne regium. Non est alius hic præses, quam
unus ex Birkarlis cæteros auctoritate præstans. Quod apparer
quia veste rubra dicit indui. Nam Olaus manifestę de Birkarlis
post superius allata verba. Et hi rubro vestitu præcæteris
agnoscuntur
. Birkarlorum ergo unus aliquis ætate ista præerat Lapponibus,
ac fortasse solus ab initio, cum adhuc ad littora sinus Bothnici essent

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0178.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free