- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
155

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

constituti. Postea vero cum concessissent ad ulteriora, & in
certas divisi essent Lappmarkias, singuli singulis. Quod ex eo
colligo, quoniam Birkarli nominantur Luhlenses, Pythenses &
Tornenses in litteris Gustavi Primi, imperantes Lapponibus. The
Birkarla uthaf Luhla och Pytha hafvva icke hoegre skatt gifvvit udaff dhe
Lappar, som the raoda uthoefvver
. Hoc est: Birkarli Luhlenses &
Pythenses non dederunt majus tributum de Lapponibus illis, quos ipsi
habuere sub suo imperio
. Item mox: The Birkala som bœndes ære i
Tornoe hafvva och gifvvit sao myckit
. Hoc est: Byrkarli Tornæ
habitantes & ipsi tantum dedere
. Fuerunt ergo Birkarli seu Birkali
alii Tornenses, alii Pithenses, alii Luhlenses, ex quibus Lappones
Pithenses suum, Luhlenses suum, & Tornenses suum deinde habuere
præfectum, quem vocarunt Regem, rubra ornatum veste in
signum potestatis, idque usque ad Gustavi Primi tempora, ut postea
monstrabo. Et hæc forte causa, quod cum unum tantum nominet
Zieglerus, Olaus loquatur tanquam de pluribus, nec Præsidem
Lapporum memoret, sed Præsides. Præerant autem hi Lapponibus,
consensu communi Lapponum electi nominative, si qua Zieglero,
& qui sequi eum videtur, Olao Magno fides; verum ita, ut
ipsius potestatem firmaret Rex Suecorum, essetque ei etiam
Lapponiæ suę nomine subjectus atq́; tributarius, sicut indicat Zieglerus,
& ostendit evidentius scheda Buræana, uti vidimus. Quærat aliquis
hoc loco, qui sint fuerintve hi Birkarli, per quos sibi Suecia
Lapponiam subjecerit. In Scheda Buræana nominantur Birkarlarna,
som bodde i Birkala sockn
. Hoc est: Birkarli habitantes in Parœcia
Birkala
. Longe aliter Olaus Magnus, nam appellat Bergchara, &
interpretatur viros montium, à berg videlicet, quod montem, & charar, sive
karar, quod viros denotat. Præsides, inquit, communi plebis consensu
Bergchara
, id est, viros montium, appellatos, habent. Quæ vero appellationis
hujus caussa sit, non addit, neq; nobis promptum, divinare.
Quin imo vix impetrat, ut credamus, recte ita dici. Unde enim ita
vocarentur, & à quibus montibus? Non enim à montibus Norvegiæ
ubi habitabant nulli, præsertim illa ætate. At præter eos nõ sunt,
alii, unde potuissent dici. Ad hæc Birkarli fuere subditi Regis

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Apr 10 22:07:55 2020 (www-data) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/sjlapponia/0179.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free