- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
159

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

tantam hominum multitudinem, & tam spaciosum regni tractum,
tum ratione opum, quarum usus magis erat necessarius Regi
occupato in ejiciendis hostibus patriæ, ac stabilienda libertate publica,
quam iniquis paucis atque impotentibus Birkarlis. Finito igitur
sic Birkarlorum imperio, quorum singuli in singulis Lappmarkiis
erant Præsides, Regioque nomine à Lapponibus honorabantur,
Rex Gustavus Primus illuc misit Præfectos Lapponicos, qui
tributa debita exigerent, & cætera Regio nomine ibi expedirent. Hi
Præfecti Suecis Lappfougder, Lapponibus Konunga Olmai, hoc est,
Regis viri sunt vocati. Occurritque mentio eorum in litteris
Gustavi Primi Anno MDLIX. concessis Domino Michaeli, primo
sacerdoti Lapponico, ubi verba sic se habent: Biudandes
foerdenskull hær med alle ther i foerbemælte Lappemark, sao vvæll
Lappefougtarne, som andre
. &c. Hoc est: Præcipimus igitur cunctis in
dicta Lapponia versantibus tam Præfectis Lapponum, quam cæteris
.
Videntur hi ab initio fuisse soli, potestatemque habuisse omnium
negociorum publicorum, ut liquebit amplius ex sequenti capite,
neque tributa solum collegisse, sed & jus dixisse Lapponibus; verum
postea divisa tota in certas partes, Lapponia per Carolum Nonum,
& rebus ibi meliori ratione ordineque compositis, adsociatos eis
alios, qui cognoscerent caussas, alios, qui citarent reos, alios, qui
alia obirent munia. Donec tandem veniretur ad hanc faciem,
qua se hodie habet ratio reipublicæ apud Lapponas. Ubi post
Regem habent primo suum Judicem Provincialem, Suecis, Lagman,
dictum. Ordinis Senatorii virum & vicarium illius, Vnderlagman,
legumque interpretem, Laglæsaren, & nonnullos alios, qui
cognoscunt caussas, & Jus dicunt. Deinde Præsidem Provinciæ,
Landzhœfdingh, cum Præfectis Lapponicis Lappafougten & eorum
ministris Landzmæn, qui expediunt negotia cætera, decretas à fontibus
pœnas sumi faciunt, colligunt tributa, pacem servant publicam, &
quæ alia sunt hujus generis, procurant. Et hic quidem status
publicus est apud Lapponas ad hunc diem, hoc
ordine modoque à Suecis reguntur.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Apr 10 22:07:55 2020 (www-data) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/sjlapponia/0183.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free