- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
160

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)


CAP. XIII.

De Iudiciis apud Lapponas &
truibutis



Quæ sit reipublicæ apud Lapponas, quo
ordine, & à quibus regantur, supra demonstratum est:
Veniamus nunc ad res negociave, quæ per istud regimen
curantur. Ea vero potissimum sunt duo, quorum alterum spectat ad
judicia, alterum ad tributa. De judiciis invenio paucissima.
Reges ea, cum adhuc gens esset sui juris, habuisse sua in potestate, ac
exercuisse videntur. Postea cum præsides haberent Birkarlos,
ipsorum ab arbitrio pependisse. Zieglerus sane nulios novit
judices apud ipsos, sed si controversiæ fuissent ortæ, venisse scribit in
Sueciam. Populares, inquit, veniunt in Sueciam pro cognitionibus
dubiarum caussarum
. Puto agere de controversiis majoribus, &
de quibus Birkarli cognitionem facere vel non poterant, vel non
audebant. Quanquam hæ existerent rarissimæ, cum vitia graviora,
furta, rapinæ, cædes, adulteria, & id genus apud Lapponas fere sint
ignota, nec æs alienum sumat quisquam, aut offerat, dum suis rebus
vivunt singuli contenti, quæ præcipuæ sunt caussæ controversiæque,
quibus fora omnia per gentes cæteras replentur. Unum est
impietatis magicæ flagitium, quod jam olim prohibitum apud
ipsos, & punitum. Ita colligo ex verbis Olai Magni, quando ait
lib. III. c. 16. Sed hac gens aquilonaris, arte hac post susceptum
Christianismum legis coërcitione nunquam in aperto visa est uti, nec aliis eam
sub vitæ periculo tradidit in disciplina
. At vero post, cum
Gustvus primus submotis Birkarlis, dedisset eis præfectos proprios, tum
& institutæ majori cura, diligentia, ordine, cognitiones caussarum,
& exercita judicia. Imprimis autem Regem Carolum Nonum
observo, dedisse operam, ut docerentur leges Sueticas, & ad
ipsarum præcepta, quantum posset, vitam instituere assuefierent. Ita

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Apr 10 22:07:55 2020 (www-data) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/sjlapponia/0184.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free